PL 111, col. 15

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Excelsus Dominus, et super coelos gloria ejus
[(Psal.
CXII)]
. Excelsus autem dictus pro valde celsus. Ex
enim pro valde ponitur, sicut eximius, quasi valde
eminens. Sextum, Ieie, id est qui est. Deus enim solus,
quia aeternus est, hoc est, quia exordium non
habet, essentiae nomen tenet. Hoc enim nomen ad
sanctum Moysen per angelum est delatum. Quaerenti
enim quod esset nomen ejus qui eum pergere praecipiebat
ad populum ex Aegypto liberandum, respondit: Ego sum, qui sum: et dices filiis Israel: Qui
est, misit me ad vos
[(Exod. III)]
; tanquam in ejus
comparatione qui vere est, quia incommutabilis est,
ea quae commutabilia sunt quasi non sint. Quod enim
dicitur, fuit, non est; et quod dicitur, erit, nondum
est. Deus autem tantum esse novit: fuisse et futurum

esse non novit. Solus autem Pater cum Filio et
Spiritu sancto veraciter est: cujus essentiae comparatum
esse nostrum non esse est. Unde et in colloquio
dicimus: Vivit Deus, qui essentia vivit quam
mors non habet. Septimum, Adonai, quod generaliter
interpretatur, Dominus: quo dominetur creaturae
cunctae, vel quod creatura omnis dominatui ejus deserviat.
Dominus ergo et Deus vel quod dominetur
omnibus, vel quod timeatur a cunctis. Octavum, ia,
quod in Deo tantum ponitur: quod etiam in alleluia
in novissima syllaba sonat. Nonum, tetragrammaton,
hoc est quatuor litterarum, quod proprie apud
Hebraeos in Deo ponitur: iod, he, vau, he, id est
duabus ia: quae duplicata ineffabile illud et gloriosum
nomen Dei efficiunt. Dicitur autem ineffabilis,

non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et
intellectu humano nullatenus potest: et ideo quia de
eo nihil digne dici potest, ineffabilis est. Decimum, Saddai,
id est, omnipotens. Vocatur autem omnipotens
eo quod omnia potest; sed et a faciendo quod
vult, non a patiendo quod non vult. Quod si ei accederet,
nequaquam omnipotens esset. Facit enim
quod vult, et inde omnipotens. Item omnipotens,
quod ipsius sunt omnia quae ubique sunt. Solus enim
totius mundi habet imperium. Dicuntur autem et
alia quaedam in Deum substantialiter nomina, ut immortalis,
incorruptibilis, incommutabilis, et aeternus.
Unde et merito cunctae praeponitur creaturae.
Immortalis, sicut de eo scriptum est: Qui solus habet
immortalitatem [(I Tim. VI)]
; quia in ejus natura

nulla est commutatio. Nam omnis mutabilitas non
inconvenienter mortalitas dicitur: secundum quod
et anima dicitur mori, non quia in corpus vel in aliquam
alteram substantiam mutatur et vertitur, sed
in ipsa sua substantia, quidquid alio modo nunc est
aut fuit secundum id quod destitit esse, quod erat
mortalis utique deprehenditur. Ac per hoc Deus solus
dicitur immortalis, quia solus incommutabilis incorruptibilisque
appellatur, quia corrumpi et dissolvi
non potest nec dividi. Quidquid enim capit divisionem
et interitum capit. Ille nec dividi potest, nec
interire: inde incorruptibilis est. Incommutabilis
est, quia semper manet et mutari nescit: nec perficit,
quia perfectus est; nec deficit, quia aeternus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.