PL 111, col. 16
De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne
est. Aeternus est, quia sine tempore est: non enim
habet initium neque finem. Hinc et sempiternus, eo
quod sit semper aeternus. A quibusdam autem
aeternus ab aethere creditur dictus, quomodo coelum
sedes ejus habetur. Unde est illud: Coelum coeli Domino [(Psal. CXIII)]
.
Et haec ista quatuor unum significant.
Nam una eademque res dicitur sive dicatur
aeternus Deus, sive immortalis, sive incorruptibilis,
sive immutabilis. Nam invisibilis Deus dicitur, quia
nunquam per substantiam suam apparuit oculis mortalium
Trinitas, nisi per speciem subjectae creaturae,
ejusdemque corporeae. Nam nemo potest ipsam manifestationem
essentiae Dei videre et vivere; sicut et
dictum est Moysi. Unde et Dominus in Evangelio
ait: Deum nemo vidit unquam [(Joan. I)]
. Invisibilis
enim res est, ideoque non oculo, sed corde quaerendus
est. Impassibilis, quod nullis perturbationibus
afficitur, quibus fragilitas humana succumbit. Non
enim attingunt eum ullae passiones, ut libido, iracundia,
cupiditas, timor, moeror, invidia, etc., quibus
mens humana turbatur. Sed eum dicitur Deus
irasci, aut zelare, aut dolere, nostro usu dicitur.
Apud Deum enim est perturbatio nulla, apud quem
tranquillitas summa est. Simplex autem dicitur, sive
non amittendo quod habet, seu quia non aliud est
ipse, et aliud quod in ipso est: sicut in homine, cujus
aliud est esse, et aliud sapere; nam et esse potest,
et sapiens non esse. Deus habet essentiam, habet
et sapientiam: sed quod habet, hoc est; et omnia
unus, ac proinde simplex est, quia non in eo
aliquid accedere potest. Sed et quod est, et quod in
ipso est, essentialiter est; excepto quod relative ad
quamcunque personam est. Summe bonus, quia incommutabilis
est. Creatura vero bonum, sed non
summum est, quia mutabilis est; et dum sit quidem
bonum, non tamen esse potest et summum. Incorporeus
autem vel incorporalis ideo dicitur Deus, ut
spiritus credatur vel intelligatur esse, non corpus:
nam dum dicitur spiritus, ejus significatur substantia.
Immensus, quod cuncta concludat, et ipse a nullo
concludatur, sed omnia intra ejus omnipotentiam
coarctentur. Perfectus dicitur, quia nihil ei potest
adjici. Et tamen de consummatione alicujus facti
perfectio dicitur: Deus autem, qui non est factus,
quomodo est perfectus? sed hoc vocabulum de usu
nostro sumpsit humana inopia, sicut et reliqua
verba, quatenus id quod ineffabile est utcunque dici
possit: quomodo Deo nihil digne humanus sermo
dicit, sicut sunt et alia. Creator dictus pro totius
mundi rebus ab ipso creatis: nihil enim est quod
non originem a Deo traxerit. Ipse et unus, quia dividi
non potest, vel quia nihil aliud esse potest quod
tantumdem capiat potestatis. Haec igitur, quae de
Deo dicta sunt, ad totam pertinent Trinitatem, propter
unam et coaeternam substantiam, sive in Patre,
sive in Filio ejus unigenito: in forma autem Dei,
sive in Spiritu sancto, qui unus est Spiritus Dei Patris,
et Filii ejus unigeniti. Sunt et quaedam vocabula
ex usu nostro ad Deum, sumpta de membris