PL 111, col. 26

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

ut quanti ad eum, quanti ad crinem purpurei splendoris
aspexerint, tantis visum suae lucis impertiat,
tantis mysterium sui muneris tribuat, et ipse in sua
nihilominus integritate permaneat. Spiritus sanctus
nomine aquae appellatur in Evangelio, Domino clamante
et dicente: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.
Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre
ejus [(Joan. VII)]
. Evangelista autem exposuit unde
diceret; secutus enim ait: Hoc enim dicebat de
Spiritu quem accepturi erant credentes in eum [(Ibid.)]
.
Sed aliud est aqua sacramenti, aliud aqua quae significat
Spiritum Dei. Aqua enim sacramenti visibilis
est, aqua Spiritus invisibilis est. Ista abluit corpus,
et significat quod fit in anima: per illum autem
Spiritum sanctum ipsa anima mundatur et saginatur.

Spiritus sanctus ideo unctio dicitur, Joanne apostolo
testante [(I Joan. II)] ; quia sicut oleum naturali pondere
superfertur omni liquore, ita in principio superferebatur
Spiritus sanctus aquis. Unde et Dominus oleo
exsultationis, hoc est Spiritu sancto, legitur fuisse
unctus. Et Joannes apostolus Spiritum sanctum unctionem
vocat, dicens [(Ibid.)] : Et vos unctionem [Et
unctio], quam accepistis ab eo, permaneat in vobis. Et
necesse non habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut
unctio ejus docet vos de omni re. Ipse est enim Spiritus
sanctus unctio invisibilis.
CAPUT IV. De eadem Trinitate
Trinitas appellata quod fiat totum unum ex quibusdam
tribus, quasi trinitas: ut memoria, intelligentia

et voluntas, in quibus mens habet in se quamdam
imaginem divinae Trinitatis. Nam dum tria sint,
unum sunt; quia et singula in se manent, et omnia
in omnibus.
Omnis itaque Scriptura Veteris ac Novi Testamenti
divinitus inspirata, si catholice intelligitur, hoc insinuat
quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus,
unus sit Deus, ejusdemque substantiae, uniusque essentiae
atque inseparabilis indivinitatis [divinitatis]
unitate: ideoque non sunt tres dii, sed unus: Pater,
et Filius, et Spiritus sanctus: quamvis Pater Filium
genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est, Filiusque
a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui
Filius est: Spiritus sanctus nec Pater sit, nec Filius,
sed tantum Patris et Filii Spiritus, Patri et Filio

etiam ipse coaequalis et ad Trinitatis pertinens unitatem.
Et haec Trinitas unus est Deus, ex quo omnia,
per quem omnia, et in quo omnia, beato Paulo attestante,
ubi ait: Quomodo [Quoniam] ex ipso, et
per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula
saeculorum. Amen [(Rom. XI)]
. Igitur firmissime credimus,
Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum
esse naturaliter Deum: neque tamen ipsum Patrem
esse qui Filius est, nec Filium ipsum esse qui Pater
est, nec Spiritum sanctum ipsum esse qui Pater aut
Filius est. Una est enim Patris, et Filii, et Spiritus
sancti essentia: in qua non est aliud Pater, aliud
Filius, aliud Spiritus sanctus: quamvis personaliter
sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.