PL 111, col. 27

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Quod nobis maxime in ipso sanctarum Scripturarum
demonstratur initio, ubi Deus dicit: Faciamus hominem
ad imaginem et similitudinem nostram [(Gen. I)]
.
Cum enim singulari numero dixit imaginem, ostendit
unam naturam esse ad cujus imaginem homo
fiebat; cum vero dicit pluraliter nostram, ostendit
Deum, ad cujus imaginem homo fiebat, non unam
esse personam. Si enim illa una essentia Patris, et
Filii, et Spiritus sancti una esset persona, non diceretur, ad imaginem nostram,
sed, ad imaginem meam;
nec dixisset, faciamus, sed, faciam. Si vero in illis
tribus personis tres essent intelligendae vel credendae
substantiae, non diceretur, ad imaginem nostram, sed, ad imagines nostras.
Sed ad unam imaginem unius
Dei homo factus dicitur, ut una sanctae Trinitatis

essentialiter divinitas intimetur. Hanc quoque trinitatem
personarum atque unitatem naturae propheta
Isaias revelatam sibi non tacuit, cum se dicit audisse
seraphin clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus
Dominus Deus sabaoth [(Isa. VI)]
. Ubi prorsus in eo
quod dicitur tertio, sanctus, personarum Trinitatem;
in eo vero quod semel dicitur, Dominus Deus sabaoth,
divinae naturae cognoscimus unitatem. Plane
absque omni dubitatione credendum est, Patrem,
et Filium, et Spiritum sanctum, unum esse Deum
Patrem omnipotentem, aeternum, incommutabilem:
et singuli horum Deus, et simul omnes unus Deus:
et singulis quisque horum, plena et perfecta et
aeterna substantia: et simul omnes, una substantia:
quia quidquid est Pater, quo Deus est, quo substantia

est, quo aeternitas est, hoc Filius, hoc Spiritus
sanctus est. Ita etiam et Filius, eo quo est
Deus, quo substantia est, quo aeternitas est, hoc
Pater est et Filius. Una in tribus divinitas, una
essentia, una omnipotentia. Et quidquid substantialiter
de Deo dici potest, si forte de Patre solo interrogatus
fueris, quid sit Pater, responde, Deus est.
Interrogatus de Filio, responde, Deus. Interrogatus
de Spiritu sancto, responde, Deus. Si interrogatus
fueris simul de Patre, et Filio, et Spiritu sancto, non
deos, sed Deum responde unum, omnipotentem, incommutabilem.
Sciendum est quod quaedam de Deo
substantialiter dicuntur, ut est, Deus, magnus, omnipotens:
et quidquid ad se dicitur, id est, substantiam
divinitatis significans: quaedam itaque [vero]

relative dicuntur: ut Pater ad Filium, Filius ad
Patrem, et Spiritus sanctus relative ad Patrem et
Filium; ad se autem sive Pater, sive Filius, sive
Spiritus sanctus, Deus dicitur. Itaque Pater eo
quo est Deus, hoc ipso substantia est: quia ejusdem
substantiae Filius, procul dubio et Filius Deus,
et Spiritus sanctus Deus. At vero Deus, eo quo
Pater est, relative dicitur, quia non substantiae nomen
est, sed refertur ad Filium. Non sic dicimus
Filium Patrem esse, quomodo dicimus Filium
Deum esse: nec ita dicimus Patrem Filium esse,
sicut dicimus Deum esse; quia Deus substantialiter
dicitur, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus relative
dicuntur.
CAPUT V. De angelis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.