PL 111, col. 28
De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne
Angeli Graece vocantur, Hebraice malaoth, Latine
vero nuntii interpretantur, ab eo quod Domini voluntatem
populis nuntient. Angelorum autem vocabulum
officii nomen est, non naturae. Semper enim
sunt spiritus, sed cum mittuntur, vocantur angeli.
Quibus ideo pictorum licentia pennas facit, ut celerem
eorum in cuncta discursum significent: sicut
et juxta fabulas poetarum venti pennas habere dicuntur,
propter velocitatem scilicet. Unde et sacra Scriptura
dicit: Qui ambulat super pennas ventorum [(Psal. CIII)]
.
Novem autem esse ordines angelorum
sacrae Scripturae testantur, id est, angeli, archangeli,
throni, dominationes, virtutes, potestates, principatus,
cherubin et seraphim. Quorum officiorum
vocabula cur ita sint dicta, interpretando exsequimur. Angeli
vocantur propter quod de coelis ad annuntiandum
hominibus mittuntur. Angelus enim
Graece, Latine nuntius dicitur. Archangeli Graeca
lingua summi nuntii interpretantur. Qui enim parva
vel minima annuntiant, angeli; qui vero summa,
archangeli nuncupantur. Archangeli dicti eo quod
primatum teneant inter angelos; archos enim Graece,
Latine princeps interpretatur. Sunt enim et duces
principes, sub quorum ordine unicuique angelorum
officia deputata sunt. Nam quia archangeli angelis
praesunt, Zacharias propheta testatur dicens: Ecce
angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur: et alius
angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad
eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque
muro habitabitur Jerusalem [(Zach. II)]
. Si enim
in ipsis officiis angelorum nequaquam potestates superiores
inferiores disponerent, nullo modo hoc quod
homini diceret angelus, ab angelo cognovisset. Quidam
autem archangelorum privatis nominibus appellantur,
ut per vocabula ipsa in opere quid valeant
designetur. Gabriel Hebraice, in lingua nostra vertitur fortitudo Dei.
Ubi enim potentia vel fortitudo
manifestatur, Gabriel mittitur. Unde et eo tempore
quo erat Dominus nasciturus et triumphaturus de
mundo, Gabriel venit ad Mariam, ut illum annuntiaret,
qui ad debellandas aerias potestates humilis venire
dignatus est. Michael interpretatur quis sicut
Deus? Quando enim aliquid in mundo mirae virtutis
fit, hic archangelus mittitur: et ex ipso opere nomen
est ejus, quia nemo valet facere quod facere
potest Deus. Raphael interpretatur curatio vel medicina
Dei. Ubicunque enim curandi opus necessarium
est, hic archangelus a Deo mittitur, et inde medicina
Dei vocatur. Unde et ad Tobiam idem archangelus
missus, oculis ejus curationem adhibuit, et caecitate
detersa visum restituit. Nominis enim interpretatione
et angeli officium designatur. Uriel interpretatur ignis Dei,
sicut legimus apparuisse ignem in
rubo. Legimus etiam ignem missum desuper, et implesse
quod praeceptum est. Throni autem, et dominationes,
et principatus, et potestates, et virtutes,
quibus cunctam coelestem societatem Apostolus complectitur,