PL 111, col. 34

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus
vestris [(Matth. XI)]
. Solus justus invenitur Noe
in illa gente, cui septem homines donantur propter
justitiam suam. Solus justus est atque perfectus, cui
septem ecclesiae, propter septemplicem Spiritum illuminantem,
in unam Ecclesiam condonantur. Noe
ergo arcam construxit de lignis imputribilibus; sic
Christus fabricavit Ecclesiam ex hominibus victuris
in aeternum. Ligna arcae conglutinata erant bitumine;
sic et Ecclesiae membra juncta sunt compagine unitatis
et tolerantia charitatis. Sicut Noe cum suis per
aquam et lignum salvatus est, sic familia Christi per
baptismum et crucis passionem est sanata. Arca enim
ista Ecclesiam demonstrabat, quae natat in fluctibus
mundi hujus, et Christo gubernante ad littus aeternae

quietis tendit. Jam vero illud, quod post diluvium
de vinea quam plantavit inebriatus Noe et nudatus
est in domo sua, cui non appareat Christi esse figuram,
qui inebriatus est dum passus est, nudatus est
dum crucifixus est? In domo sua, id est, in gente
sua; et in domesticis sanguinis sui, utique Judaeis.
Tunc enim nudata est mortalitas carnis ejus. Quam
nuditatem, id est, passionem Christi videns Cham
derisit; et Judaei Christi mortem videntes subsannaverunt.
Sem vero et Japhet, tanquam duo populi ex
circumcisione et praeputio credentes, cognita nuditate
patris, qua significabatur passio Salvatoris, sumentes
vestimentum posuerunt super dorsa sua, et
intrantes aversi operuerunt nuditatem patris, nec viderunt,
quod verenda patris texerunt. Quodam enim

modo passionem Christi velamento tegimus, id est,
sacramento honoramus, ejusque mysterii rationem
reddentes, Judaeorum detractionem operimus. Vestimentum
enim significat sacramentum, dorsa memoriam
praeteritorum: quia passionem Christi transactam
celebrat Ecclesia, non adhuc prospectat futuram.
Sem dicitur nominatus: quod nomen ex praesagio
posteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchae, prophetae,
et apostoli, et populus Dei; ex ipsius quoque
stirpe et Christus, cujus ab ortu solis usque ad occasum
magnum est nomen in gentibus.
Cham calidus interpretatur. Et ipse ex praesagio
futuri cognominatus. Posteritas enim ejus eam terrae
partem possedit, quae vicino sole calentior est. Unde

et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Cham
dicitur. Hic Judaeorum designat imaginem, qui Christi
carnem atque mortem derident.
Japhet latitudo interpretatur. Ex eo enim populus
gentium nascitur. Et quia lata est ex gentibus multitudo
credentium, ab eadem latitudine Japhet dictus
est, qui conversatur in ecclesiis Israelitarum. In his
ergo tribus filiis Noe secunda origo saeculi surrexit,
ut tres partes mundi a trium generatione implerentur.
Porro Sem in filiis suis Asiam, et Cham Libyam,
et Japhet Europam possederunt. In quibus etiam Ecclesia
Christi, sanctae Trinitatis fide plantanda, praemonstrabatur.
Chanaan, filius Cham, interpretatur motus eorum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.