PL 111, col. 35

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Quod quid est aliud, nisi opus eorum? Pro motu
enim patris, id est, pro opere ejus maledictus est.
Unde de sedibus suis ejectus, filiis fratrum suorum
terram possessionis suae reliquit, posteritatem indicans
Judaeorum, qui in passione Domini damnationis
sententiam exceperunt, clamantes: Sanguis ejus super
nos et super filios nostros [(Matth. XXVII)]
. Ob quod a
patria quasi ingrati per Romanos in ultionem sanguinis
Christi expulsi, locum sanctae Ecclesiae dederunt,
in qua verus cultus unius Dei perseverat in aeternum.
Nemrod interpretatur tyrannus. Iste enim prior
arripuit insuetam in populos tyrannidem, et ipse aggressus
est adversus Deum impietatis aedificare turrim.
Unde diabolum expressit, qui superbiae appetitu

culmen divinae celsitudinis appetivit, dicens: Ascendam
super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo [(Isai. XIV)]
.
Heber interpretatur transitus. Etymologia ejus mystica
est, quod ab ejus stirpe transiret Deus, ne perseveraret
in eis translata in gentibus gratia. Ex ipso
exorti sunt Hebraei. Unde Heber, in cujus domo propria
loquela remansit, caeteris linguis dispersis, Redemptorem
nostrum insinuat, in cujus Ecclesia unitas
fidei sine schismate perseverat
Faleg interpretatur divisio. Cui pater propterea
tale nomen imposuit, quod tunc natus est quando per
linguas terra divisa est. Propter superbiam enim
filiorum Adam, quae semper inimica est simplicitati
atque unitati, divisio linguarum facta est; et propter

humilitatem et mansuetudinem Christi et apostolorum
ejus linguarum diversitas coadunata est.
Melchisedech interpretatur rex justus. Rex, quia
postea imperavit Salem; justus pro eo quod discernens
sacramenta Legis et Evangelii, non pecudum
victimas, sed oblationem panis et calicis in sacrificium
obtulit. Hic ergo in oblatione sua regnum
Christi vel sacerdotium figuravit, cujus corporis et
sanguinis sacramentum, id est oblatio panis ac vini,
in toto orbe offertur.
II. De patriarchis et caeteris ejusdem aetatis hominibus.
Abram primo vocatus pater videns populum, propter
Israel scilicet tantum, postea appellatus est

Abraham, quod transfertur, pater multarum gentium,
quod erat adhuc per fidem futurum. Gentium autem
non habetur in nomine, sed subauditur juxta illud: Erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum
gentium posui te
[(Gen. XVII)]
. Abraham quippe habet
triplicem significationem in semetipso. Primam Salvatoris,
quando relicta cognatione sua venit in hunc
mundum; alteram Patris, quando immolavit unicum
Filium; tertiam vero quod figuram gestat sanctorum
qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum
enim illud Abrahae ipsam Jerusalem habuit,
ubi pro tempore prophetae et apostoli habitaverunt,
ubi et Dominus primum adveniens a credentibus
susceptus, ab incredulis in ligno suspensus est.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.