PL 111, col. 36

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

In tribus autem viris qui venerunt ad illum Domini
nostri Jesu Christi pronuntiatur adventus. Cum quo
duo angeli comitabantur, quos plerique Moysen et
Eliam accipiunt: unum, priscae legislatorem, qui per
eamdem legem adventum Domini indicavit; alium,
qui in fine mundi venturus esse denuntiatur, et secundum
adventum Christi atque ejus Evangelium
Judaeis praedicaturus. Unde et in monte, dum Dominus
fuisset transfiguratus, hi duo Moyses et Elias
cum eo ab apostolis visi sunt. Quod vero Abraham
tres videns, unum adoravit, Dominum scilicet Salvatorem
ostendit, cujus jam adventus est praestolatus:
juxta quod et jam Dominus in Evangelio ait: Abraham
quaesivit videre diem meum: vidit et gavisus est [(Joan. VIII)]
.
Duas autem uxores, quas habuit Abraham,

id est, liberam et ancillam, Apostolo docente,
duo esse testamenta didicimus, ex quibus duo populi,
hoc est, Judaeorum et Ecclesiae nati sunt.
Loth interpretatur declinans. Factis enim Sodomorum
non consensit, sed eorum illicita carnis incendia
declinavit. Ipse igitur Loth frater Abraham,
et justus et hospitalis in Sodomis, qui ex illo incendio,
quod erat similitudo futuri judicii, meruit salvus
evadere, typum figurabat corporis Christi, quod in
omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque impios
gemit, quorum factis non consentit, et a quorum
permistione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis
supplicio ignis aeterni.
Uxor autem Loth eorum tenuit typum, qui per
gratiam Dei vocati, postmodum retro respiciunt, et

ad ea quae reliquerant, redire contendunt. De quibus
ipse Dominus: Nemo, inquit, ponens manum suam
super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei [(Luc. IX)]
.
Consequenter ipse legis gestavit personam,
de qua infidelitatis opera pariunt, qui etiam carnali
intellectu utuntur.
Filiae ejus duae Samariam significant Jerusalemque,
quae fornicantur in lege per adulterium illicitae
doctrinae.
Moab interpretatur ex patre, et totum nomen etymologiam
habet. Concepit enim eum primogenita
filia de patre. Significat autem Moab sapientiam saecularem,
de qua Dominus loquitur per prophetam: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium
reprobabo
[(Isa. XXIX)]
. Quae auctorem sui

sensum habet, qui ex Dei conditione generatur. Videtur
quidem nasci de patre, quod interpretatur Moab;
sed quia adulter est et adversarius populi Dei,
de incestu et spelunca ac nocte generatur.
Ammon, cujus causa nomen redditur filius populi
mei, sic derivatur, ut ex patre ipse sit sermo. Ammon
enim a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus
meus. Possumus juxta tropologiam filios Ammon
intelligere, qui de Loth in spelunca generati
sunt semine, et generati in ebrietate et incestu, omnes
haereticos: de quibus dicit et apostolus Joannes: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim
fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum
[(I
Joan. II)]
. Isti in declinatione orti sunt: hoc enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.