PL 111, col. 37
De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne
Loth in linguam nostram vertitur: quia omnes simul
inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est
usque ad unum [(Psal. XIII)]
.
Sarai interpretatur princeps mea, eo quod esset
unius tantummodo domus materfamilias. Postea
causa nominis immutati, ablata i littera, dicitur
Sara, id est princeps. Omnium quippe gentium futura
princeps erat, sicut et Dominus pollicitus fuerat
ad Abraham: Dabo tibi ex Sara filium, et benedicam
ei, et erit in gentem magnam, sed et reges populorum
erunt ex eo [(Gen. XVII)]
.
Agar interpretatur advena vel conversa. Fuit enim
Aegyptia complexui Abrahae advena, causa generandi
data; quae post contemptum, angelo increpante,
conversa est ad Saram. Uxores autem Abraham,
Sarai et Agar, secundum Apostolum, duorum testamentorum,
ut supra diximus, gestant figuram. Quarum
una, hoc est Sarai libera, Ecclesiam significans,
genuit populum Christianum, qui secundum carnem
non est, sed in libertatem vocatus est: qua libertate
liberavit eum Christus. Altera autem, hoc est Agar
ancilla mater Ismaelis, qui interpretatur auditio
Dei, Synagogam exprimit, quae populum Judaeorum
in servitutem generans non meruit haereditatem accipere
cum filio liberae, sed projectus cum matre in
deserto istius saeculi oberrat.
Isaac ex risu nomen accepit. Riserat enim pater
quando ei promissus est, admirans in gaudio. Risit
et mater, quoniam per illos tres viros promissus est,
dubitans in gaudio. Ex hac ergo causa nomen accepit.
Isaac enim interpretatur risus. Quis ergo in
Abraham, ut praedictum est, per immolationem filii
sui figurabatur, nisi Pater excelsus? Quis in Isaac,
nisi Christus? Nam sicut Abraham unicum filium et
dilectum Deo victimam obtulit, ita Dominus unigenitum
suum pro nobis omnibus tradidit; et sicut Isaac
ipse sibi ligna portavit, quibus erat imponendus, ita
et Christus in humeris lignum crucis suae, in quo
erat crucifigendus. Duo autem servi illi dimissi, et
non perducti ad locum sacrificii, Judaeos significabant,
qui cum serviliter viverent et carnaliter saperent,
non intelligebant humilitatem vel passionem
Christi. Ideo quia non intelligebant passionem Christi,
non pervenerunt ad locum sacrificii; sed illud,
quod figuratum est in Isaac, transgestum est ad
arietem, quia Christus ovis. Ipse enim filius, ipse
aries, agnus: filius, quia natus; aries, quia immolatus.
Sed quid est quod vepribus haerebat aries ille
cornibus, nisi quod Christus a Judaeis spinis est coronatus,
et ad extremum in ligno crucis est confixus?
De quo scriptum est: Cornua sunt in manibus
ejus [(Hab. III)]
. Huic per servum Abrahae desponsata
est Rebecca, quae interpretatur, patientia, sive quae multum acceperit:
quia per priscam legem,
quam ipse servus designat, prophetarum oraculis
Domino nostro Jesu Christo sponsa Ecclesia praeparata
est, quae copiosam Spiritus sancti gratiam accipiens,
patienter promissa futurae Ecclesiae exspectat.
Hujus filii fuerunt Esau et Jacob.