PL 111, col. 38

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Esau autem trinomius est, et ex proprus causis
varie nuncupatur. Dicitur enim Esau, id est rufus,
ob coctionem scilicet rufae lentis ita appellatus, cujus
edulio primogenita perdidit. Edom autem ob
ruborem corporis dictus est, quod Latine sanguineus
dicitur. Seir vero quod fuerit hispidus et pilosus.
Quando enim natus est, totus sicut pellis pilosus
erat; atque ideo tribus nominibus appellatur: Esau,
id est rufus; Edom, id est sanguineus; Seir, id est pilosus,
quia non habuit lenitatem. Hic significat populum
Judaeorum in Christum et prophetas impia
persecutione sanguineum et rufum et pilosum, tegmine
peccatorum horribilem.
Jacob autem, qui interpretatur supplantator, sive
quod in ortu plantatur [plantam] nascentis fratris

apprehenderit, sive quod postea fratrem arte deceperit.
Unde et Esau dixit: Juste vocatum est nomen
ejus Jacob: supplantavit enim me in altera vice [(Gen. XXVII)]
.
Iste quidem Israel, vir videns Deum
dicitur. Tunc enim hoc nomen accepit, quando tota
nocte luctatus vicit in certamine angelum, et oriente
lucifero benedictus est. Inde propter visionem Dei Israel
appellatus est, sicut et ipse ait: Vidi Dominum,
et salva facta est anima mea [(Gen. XXXII)]
. Hic
autem Christum demonstrat, sive populum gentium,
qui Dei Patris benedictione praelatus est priori populo
Judaeorum. Isti autem duo filii Rebeccae duos
populos, ut diximus, significant, Synagogae et Ecclesiae.
Et quomodo populus Judaeorum tempore major
servit minori populo Christianorum, sic quidem

et in singulis nobis dici potest quod duae gentes et
duo populi intra nos sint, vitiorum scilicet atque
virtutum. Sed iste minor est, ille major. Semper
enim plures sunt mali quam boni, et vitia numerosiora
sunt virtutibus; sed tamen et in nobis gratia
Dei populus populum superat, et major servit minori.
Servit etenim caro spiritui, et vitia virtutibus
cedunt. Isaac ergo portat imaginem Dei Patris, Rebecca
Spiritus sancti, Esau populi prioris et diaboli,
Jacob Ecclesiae et Christi. Senuisse Isaac consummationem
orbis ostendit; oculi illius caliginasse, fidem
perisse de mundo, et religionis lumen ante eum
neglectum esse significat. Quod filius major vocatur,
acceptatio legis est Judaeorum. Quod escas ejus
atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore

salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur.
Quod Isaac de majoris filii sui venatione vesci concupiscit,
significat quod omnipotens Deus Judaici
populi bona operatione pasci desideravit. Sed illo
tardante minorem Rebecca supposuit, quia dum Judaicus
populus bona opera foris quaerit, gentilem
populum mater gratia introduxit, ut omnipotens Pater
cibum boni operis offerret, et benedictionem majoris
fratris acciperet. Qui eosdem cibos ex domesticis
animalibus praebuit, quia gentilis populus placere
Deo exterioribus sacrificiis non quaerens per
vocem Prophetae dicit: In me sunt, Deus, vota tua,
quae reddam laudationes tibi? [(Psal. LV)]
. Quod idem
Jacob manus ac brachia et collum haedinis pellibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.