PL 111, col. 796

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

et amorem. Horum quiddam simile invenimus etiam
in Jeremia scriptum esse. Est enim annotatum tempus
prophetiae ejus, quando coeperit prophetare, et
quo usque finierit. Quicunque ergo Scripturas legit,
si lectioni diligenter intendat et requirat eorum quae
scripta sunt voluntatem, dicere potest: Historia superscripta
est, quo tempore Jeremias exorsus sit, et
quo consummaverit prophetiam; quid igitur ad me
tempus historiae? Legens didici, quod coeperit prophetare
in diebus Josiae filii Amos, regis Juda, usque ad
annum tertium decimum regni ejus. Deinde prophetavit
in diebus Joachim filii Josiae, regis Juda,
usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae
filii Josiae, regis Juda. Et legens didici quia per tres
reges prophetia ejus coextensa sit, usque ad captivitatem

Hierusalem, in quinto mense. Quid ergo per
haec docemur, si lectioni fuerimus intenti? Condemnaverat
Hierusalem Deus propter peccata quae fecerunt,
et haec erat extrema sententia, ut captivitati
relinquerentur. Verumtamen cum hominum sit amator
Deus, nec quemquam velit perire, antequam
depopulationis tempus instaret, misit et hunc prophetam,
ut per sermones ejus ad poenitentiam converteretur.
Misit eumdem etiam sub secundo rege
post primum: misit quoque sub tertio. Quid plura?
Jam captivitas imminebat et adhuc ad salutem hortabatur
Deus, tribuens, ut ita dicam, et ante unum
diem locum poenitentiae. Unde scriptum est, usquead
captivitatem Hierusalem et usque ad quintum
mensem prophetasse Jeremiam. Jam hostium vinclastrinxerant

manus, et nihilominus haec quodammodo
dicebat Deus: Ecce captivi facti estis, agite, licet
sero, poenitentiam; rogate me et parcam vobis; possum
eruere de captivitate, qui tradidi. Habemus itaque
quiddam necessarium ex superscriptione ista
quae continet tempora prophetiae, quod juxta suam
clementiam exhortetur Deus semper homines ad salutem,
ut cessante delicto etiam captivitas conquiescat.
Haec autem etiam de nobis possumus intelligere;
si peccaverimus, et nos captivi futuri sumus.
Etenim tradi peccatorem Satanae, nihil distat ab eo
quod Judaei sunt traditi Nabuchodonosor; utique
illos Deus concessit adversario propter frequentes
impietates, sic nos propter peccata quae fecimus
trademur spiritali Nabuchodonosor. « Et quos tradidi

Satanae, ut discant non blasphemare, » ait
Apostolus [(I Cor. V)] de aliis peccatoribus. Puta
quantum malum est peccare, ut tradar Satanae captivanti
animas eorum qui relinquuntur a Deo? Non
sine causa autem neque sine judicio Deo relinquente
quos deserit; cum enim miserit pluviam super
vineam et vinea pro uva attulerit spinas, quid faciat
nisi ut mandet nubibus ne pluant super vineam imbrem?
Quapropter in proximo est, propter delicta
quorum nobis conscii sumus, et nostra captivitas;
futurum est quod tradamur, si non egerimus poenitentiam,
Nabuchodonosor atque Babyloniis, qui nos
sensibiliter excrucient. Istis jam adjacentibus, sermones

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.