PL 111, col. 798

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

qui dixit: « Et ego poenitentiam agam de omnibus
malis quae locutus sum facere eis. » Et haec quidem
in praefatione.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. De sanctificatione et missione Jeremiae; de virga vigilante et olla succensa.

gentibus dedi te. » Non quo ante conceptionem,
ut haeresis suspicatur, fuerit Jeremias, sed
quo praescierit eum futurum Dominus, cui nec dum
facta jam facta sunt, secundum illud quod Apostolus
loquitur
[(Rom. IV)] : « Qui vocavit ea quae non erant,

quasi ea quae essent. » Quod autem sanctificatur,
in utero juxta illud Apostoli debemus accipere:
« Postquam autem placuit ei, qui me segregavit de
utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut
revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem eum
in gentibus [(Gal. I)] . » Joannes quoque Baptista sanctificatur
in utero, et Spiritum sanctum accipit, et
movetur in vulva, et per os matris loquitur [(Luc. I)] .
Quod autem dixit, « Prophetam in gentibus dedi
te, » illud vult intelligi quod in ipso postea propheta
lecturi sumus, quod non solum Hierusalem, sed et
multis in circuitu gentibus prophetaverit. Quidam
hunc locum super Salvatore intelligunt, qui proprie
propheta gentium fuit, et apostolos vocavit omnes
nationes. Iste enim vere priusquam in utero virginali

formaretur, et antequam exiret de vulva
matris, sanctificatus utero est et notus Patri,
quippe qui semper in Patre, in quo est semper
Pater.
« Et dixi: Ha, ha, ha, Domine Deus: ecce nescio
loqui, quia puer ego sum. » Septuaginta: « Et
dixi: O Domine Deus, ecce nescio loqui, quia juvenis
sum. » Detestatur officium, quod pro aetate non
potest sustinere, eadem verecundia qua et Moses
tenuis et gracilis vocis esse se dicit [(Exod. IV)] .
Sed ille quasi magnae robustaeque aetatis corripitur:
huic pueritiae datur venia, quae verecundia et pudore
decoratur.
« Et dixit Dominus ad me: Noli dicere, quia puer
sum, quoniam ad omnia quae mittam te, ibis, et

universa quae mandavero tibi, loqueris. Ne timeas
a facie eorum, quia tecum sum, ut eruam te, dicit
Dominus. » Ne aetatem, inquit, consideres; alio
enim propheta loquente didicisti: « Cani hominis
sapientia ejus [(Sap. IV)] . » Tuae sit tantum voluntatis
ut pergas; me comitem habebis, quo cuncta adjuvante
complebis. « Aperi os tuum, et implebo illud [(Psal. LXXX)] .
» Nec consideres multitudinem eorum
ad quos et contra quos locuturus es, sed me qui tecum
sum, ut eruam te, dicit Dominus. Liberat autem
Dominus, non quo propheta persecutionibus et
angustiis careat, quippe cum legamus eum multa
perpessum; sed ut patiens omnia superet, nec cedat
angustiae.
« Et misit Dominus manum suam, et tetigit os

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.