PL 111, col. 802
Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne
ejus Emmanuel [(Isa. VII)] . » Ibique additur, « priusquam
cognoscat puer. » Si autem et de Evangelio
accipere oportet testimonium, Jesus necdum vir,
sed adhuc infans, quia se exinaniverat formam servi
accipiens [(Philip. II)] , proficiebat. Nemo autem proficit,
qui perfectus est: sed ille proficit qui indiget
profectu. Ergo proficiebat aetate, proficiebat sapientia,
proficiebat gratia apud Deum et apud homines.
Nam si evacuaverat seipsum ad nos descendens et
evacuans seipsum, resumpsit iterum ea de quibus se
prius evacuaverat. Quid indignum est profecisse
eum sapientia, profecisse aetate, profecisse gratia
apud Deum et homines, et vera de eo esse ista quae
dicta sunt, « priusquam cognoscat puer bonum aut
malum, » et ea quae de eodem interposuimus? Sed
dicit mihi aliquis: Etiam si potes illud de Salvatore
intelligere dictum esse quia nesciat, et caetera istiusmodi
quae minora sunt, etiam si [et si] puerum
eum accipias, nonne offendis ita sentiendo de unigenito
et primogenito universae creaturae; de eo, qui
antequam conciperetur annuntiatus est, loquente
Gabriele angelo: « Spiritus sanctus veniet super te,
et virtus Altissimi obumbrabit te [(Luc. I)] , » et audes
dicere quia nesciat loqui? Quamobrem videbo si potero
aliquid dignum de Salvatore in hoc loco afferre,
quomodo quaedam nesciens major sit, si ea
ignoraverit quam si scierit. Utamur voce ejus, quomodo
sint aliqua, quae nesciat. Respondit eis qui
sibi dicebant: « Nonne in nomine tuo comedimus,
et in nomine tuo bibimus, et in nomine tuo daemonia
ejecimus, et virtutes fecimus? Discedite a me,
non novi vos [(Matth. VII)] . » Putas ne hoc quod ait non novi vos,
minorem virtutem ejus approbat, an
majorem atque mirabilem, quia malos periturosque
nesciat? Scit enim ab his differentias, scit meliora,
scit Dominus eos qui ejus sunt, et si quis ignorat,
ignoratur. Igitur, ut constat, peccator ignoratur a Deo.
Dicit mihi aliquis de auditoribus: Ostendisti quia
nesciat peccatores Deus, ostendisti quia ignoret eos
qui operantur iniquitatem, neque enim digni sunt
agnitione ejus: quomodo approbabis magnum et
gloriosum esse quod ab eo dictum est: Nescio loqui?
Loqui humanum est, et elocutione semper utitur,
verbi causa Hebraeorum voce sive Graecorum,
sive reliquorum sermone. Ergo si ascenderis ad Salvatorem
et scieris eum in principio apud Deum Verbum,
inspice quia nesciat loqui, cum humanum sit
hoc quod dicitur loqui? Sed ideo nesciat, quia sint
majora quae noverit. Si autem et angelorum linguas
humanis comparaveris linguis, et scieris quia iste
major sit etiam ab angelis, sicuti testatus de eo
Apostolus in Epistola sua quam scribit ad Hebraeos [(Hebr. I)] ,
intelliges majorem eum angelorum etiam
linguis fuisse, quando tantum Dei Verbum erat apud
Patrem. Dicit ergo, et quodammodo accipit disciplinam
non magnorum, sed inferiorum ac minorum.
Et sicut ego balbutire disco, violentiam mihimetipsi
faciens, quando cum parvulis loquor, neque
enim scio, ut ita dicam, infantiliter loqui, et infractis