PL 111, col. 803

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

verbis tam grandaevus cum pueris sermocinari:
Eodem modo et Salvator in magnificentia quidem
gloriae Dei, et in Patre consistens, non loquitur humana,
nescit Pharisaeos [affari eos] qui deorsum
sunt. Quando autem venit in corpus humanum, dicit
in exordio: « Nescio loqui, quia juvenis ego
sum: » juvenis, propter dispensationem; senex,
juxta hoc quod primogenitus omnis creaturae; juvenis,
qui in consummatione jam saeculorum, et in
extremum hujus vitae tempus advenit. Dicit itaque:
« Nescio loqui, » scio enim quaedam majora loqui, scio
quaedam meliora isto sermone mortali. Vis me loqui
terrestribus? nec dum assumpsi humanam fragilitatem;
habeo eloquium tuum, Verbum tuum sum, tibi
scio loqui, hominibus nescio loqui, quia juvenis sum.

« Noli dicere: Juvenis ego sum, quoniam ad omnes
quoscunque mittam te ibis. » Deinde commovit manum
ad tangendum os ejus, ut ei det verba quibus
eradicet imperia. Neque vero indigebat Salvator
verbis, ut ea acciperet, quando erat in Patre, nullis
in coelo dignis, quae mererentur everti. Sed nunc
accipit parva, deserens [Al., differens] majora paulisper.
Atque ita ex hoc approbatur, sicuti alibi gloriose
dixerat: « Nescio vos, quia operarii estis iniquitatis [(Luc. XIII)] ,
» et nunc verba gloriose accepisse
se, cum Deus sit, et juxta magnificentiam suae
dixisse gloriae, « Nescio loqui, » id est, humana non
novi. « Priusquam, inquit, te plasmarem in utero,
novi te. » Si omnes novit Deus, quomodo quasi praecipuum
a caeteris Jeremiae dicit, « Novi te? » An eos

tantum scit Dominus qui scientia ejus digni sunt, et
cognoscit eos qui ejus sunt? indignos vero nescit neque
Pater neque Filius, dicens: « Non novi vos. »
Nos cum simus homines, si aliqua fuerimus praediti
dignitate, alios nostra notitia dignos, alios judicavimus
indignos; et quos scire nolumus, neque audire
volumus, eos nescimus. Quid arbitraris de universitatis
Deo? Vult scire Pharaonem, vult Aegyptios
nosse, sed indigni sunt notitia ejus; sed ipsi faciunt
ut ignorentur. Scit autem Mosen, scit prophetas, et
si quis similis eorum est. Multum te oportet laborare,
ut nosci incipiaris a Deo. Et Jeremiam quidem
priusquam plasmaret in utero, cognovit; alium vero
de prophetis triginta annorum coepit nosse, alium
quadraginta. Sermones sunt ineffabiles de Salvatore

et non magnopere quaerendi; de Jeremia vero, eorum
qui scientiam Scripturarum habent, auribus indigentes,
quomodo dicat: « Priusquam te plasmarem in
utero, novi te; et priusquam exires de vulva matris
tuae, sanctificavi te; » Deus sibi ipse sanctificat aliquos.
Istum non exspectat ut sanctificet genitum,
sed prius sanctificat quam e vulva egrediatur. Si ad
Salvatorem, ut dixi, referas, non est malum dicere
prius eum sanctificatum esse quam natum. Si de Domino
intelligas, non solum antequam de vulva exiret
sanctificatus est, sed infinito ante tempore sanctus
semper fuit: hic vero antequam de utero exiret,
sanctificatus est. « Prophetam in gentibus posui te. »
Si de Jeremia quaeris quomodo sit propheta in gentibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.