PL 111, col. 806

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Latinns lector intelligat. nux dicitur; vigilia
autem vel vigil sive vigilare appellatur Unde et
in posterioribus pardus vigilans hoc nomine ponitur.
Ab eo igitur quod dicitur nux, propter verbi similitudinem
ad vigilis intelligentiam nomen allusit. Quod
quidem et in Daniele juxta Theodotionem scriptum
est, ut de arboribus σχίνου καὶ πρίνου, ilice videlicet
et lentisco, scissio atque serratio adulteris presbyteris
decernatur. Alioquin et in principio Geneseos a
viro, qui dicitur mulier appellatur quasi
quaedam virago, eo quod de viro sumpta sit. Pro baculo nuceo, virgam vigilantem,
Aquila et Symmachus:
Theodotio vero, amygdalinam, transtulerunt.
Vigilat autem virga, cuncta populi considerans, ut
percutiat et corripiat delinquentes. Unde et Apostolus

scribit peccantibus: « Quid vultis? in virga veniam
ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis? » [(I Cor. IV.)]
Ista est virga vel baculus, de qua
et David loquitur: « Virga tua et baculus tuus, ipsa
me consolata sunt [(Psal. XXII)] . Pulchreque posuit,
« consolata sunt. » Ad hoc enim Dominus corripit,
ut emendet. Et quomodo nux sive amygdalum amarissimam
habet corticem, et testa durissima cingitur,
ut detractis austerioribus et duris fructus dulcissimus
reperiatur sic omnis correptio et labor continentiae,
amara quidem videtur ad praesens, sed fructus
parit dulcissimos. Unde et vetus illa sententia
est: Litterarum radices amarae, fructus dulces. Quidam
virgam vigilantem atque nuceam intelligunt
Dominum, de quo dicit Isaias: « Exiet virga de radice

Jesse [(Isa. XI)] . » Unde et virga Aaron, quae putabatur
emortua, in resurrectione Domini floruisse
narratur.
« Et factum est verbum Domini secundo ad me,
dicens Quid tu vides? et dixi: Ollam succensam
ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. Et
dixit Dominus ad me: Ab aquilone aperientur
( sive exardescent) mala super omnes habitatores
terrae. » [(Hieron.)] Quibusdam gradibus, peccantibus
tormenta tribuuntur, ut paulatim veniant ad
salutem. Qui noluerint percutiente virga emendari,
mittuntur in ollam aeream atque succensam: de qua
plenius scribit Ezechiel, quae a facie aquilonis accenditur,
Babylonium regem significans et urbem Jerusalem.
Pulchreque infertur: « Ab aquilone exardescent

mala super omnes habitatores terrae, » vel terrae
Juda, vel certe universae terrae. De quibus et in Apocalypsi
scriptum est: « Vae super omnes habitatores
terrae. » Sancti enim non sunt habitatores terrae, sed
advenae et peregrini; quorum unus dicit: « Advena
ego sum super terram et peregrinus, sicut omnes
patres mei [(Psal. XXXVIII)] . » Et alius: « Parvi sunt
et pessimi dies mei, quibus ego peregrinor in terra [(Gen. XLVII)] .
» Unde et Petrus Catholicam Epistolam
scribit advenis atque peregrinis Ponti, Galatiae et
Cappadociae. Et juxta mysticos intellectus Salomon
loquitur: « Aquilo, ventus durus. » [(MAURUS.)] Nomine
autem dexter vocatur, quia cum per se durus
sit sinister, et cervice durissima, jugum Dei nolit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.