PL 111, col. 807

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

recipere, ab his qui ejus obriguere frigore et calorem
fidei perdiderunt: qui ponunt dulce amarum et
amarum dulce: qui ponunt lucem tenebras et tenebras
lucem. Et nullus est qui fumi hujus acumen
effugiat. Nemo enim absque peccato, nec si unius
diei fuerit vita ejus. Unde de hac olla in libro Job [(Job. IV)] ,
ubi Dominus loquitur ad ipsum Job de factura
Leviathan, ita legitur: « De naribus ejus procedit
fumus, sicut ollae succensae atque ferventis.
Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore
ejus egreditur. » [(Greg.)] Olla enim succenditur, cum
mens humana maligni hostis suasionibus instigatur.
Olla autem fervet cum jam etiam per consensum in
desideriis pravae persuasionis accenditur. Et tot undas
quasi fervendo projicit, per quod se suis nequitiis

[per quot se nequitias] usque ad exteriora opera
extendit. Hunc namque carnalis conscientiae, id est
ollae, fervorem, ex Leviathan fumo venientem, praesens
propheta conspexerat, cum dicebat: « Ollam
succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. »
Ab aquilonis etenim facie humani cordis
olla succenditur, cum per instigationem adversarii
illicitis desideriis inflammatur. Ille namque
qui ait: « Ponam sedem meam ad aquilonem,
et ero similis Altissimo [(Psal. XIV)] , » mentem
quam semel ceperit malignis persuasionis suae flatibus,
quasi suppositis ignibus, accendit, quatenus
non contenta praesentibus indesinenter per desideria
aestuet ut alia contemnenda appetat, alia
adepta contemnat: ut modo suis compendiis inhiet,

modo alienis commodis etiam cum proprio detrimento
contradicat, modo carnis illecebris satisfaciat,
modo quasi in quodam culmine per cogitationis
superbiam rapta, carnali cura postposita, totam se
in typo [Al., typho] elationis attollat. Quia ergo cor
per varia desideria ducitur, quod instigatione Leviathan
istius inflammatur, recte ejus fumus succensae
et ferventi ollae similis esse perhibetur: quia per
tot se fervores afflata ejus tentationibus conscientia
erigit, per quot intra se cogitationes intumescit.
Quod verbis aliis adhuc veritas apertius exsequitur,
dum subjungit: « Halitus, inquit, ejus prunas ardere
facit. » Quid enim prunas, nisi succensas in terrenis
concupiscentiis reproborum hominum mentes appellat?
Ardent enim cum quodlibet temporale appetunt,

quia nimirum urunt desideria, quae quietum vel integrum
esse animum non permittunt. Toties igitur
Leviathan halitus prunas accendit, quoties ejus occulta
suggestio humanas mentes ad delectationes
illicitas pertrahit: alias namque superbiae, alias
invidiae, alias luxuriae, alias avaritiae facibus inflammat.
Superbiae quippe facem menti Evae supposuit,
eum hanc ad contemnenda verba Dominicae jussionis
instigavit [(Gen. III)] . Invidiae quoque flamma Cain animum
succendit, cum de accepto fratris sacrificio doluit,
et per hoc usque ad fratricidii facinus pervenit [(Gen. IV)] .
Luxuriae facibus cor Salomonis exussit, quem
tanto mulieribus amore sub didit, ut usque ad idolorum
venerationem deductus, dum carnis delectationem sequeretur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.