PL 111, col. 812

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

in Christo aetatis est. Omnes enim resurgemus
« in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis
Christi [(Ephes. IV)] . » Neque unquam in ea
habitat qui homo Dei est, sive filius hominis, sed
semper ad majora festinat. Ex quo perspicuum est
non esse in via perfectionem, sed in fine viae et in
mansione, quae sanctis in coelestibus praeparatur,
et quibus dicitur: « Qui statis in domo Domini, in
atriis domus Dei nostri [(Psal. CXXXIII)] . » Frustra
igitur nova ex veteri haeresis suspicatur hic perfectam
esse victoriam, ubi pugna est atque certamen,
et incertus exitus futurorum.
« Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis
fructum ejus et bona illius. Et ingressi contaminastis
terram meam, et haereditatem meam posuistis

in abominationem. » Pro labore durissimi
itineris dedi vobis omnium rerum abundantiam. Hoc
quippe significat Carmelus, qui Hebraice appellatur chermel
et in lingua nostra sonat cognitionem circumcisionis.
Quomodo autem ille populus terram sanctam
et omnium rerum fertilem idololatria polluit
atque violavit, sic nos verae circumcisionis accipientes
scientiam, comedimus fructum ejus; et si
negligentia subrepserit, contaminamus terram Dei,
et haereditatem illius abominabilem facimus.
« Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et
tenentes legem meam nescierunt me, et pastores
praevaricati sunt in me; et prophetae prophetaverunt
in Baal, et idola secuti sunt. » Post tanta beneficia

verterunt in contemptum privilegia dignitatis, ut
sacerdotes Dominum non quaererent, ut doctores
legis ignorarent eum qui alios docere debebant, et
praedicatores per negligentiam praevaricatores fierent:
et prophetae, qui in populis disputant, non Deo
loquantur, sed idolo, et sua figmenta venerentur. His
autem verbis utendum est adversum nostri ordinis
magistros, qui devorant populum Dei velut cibum
panis, et per mala opera non invocant Dominum. [(Greg.)]
Et nesciri ergo se ab eis Veritas quaeritur,
et nescire se principatum nescientium protestatur, ut
est illud in Evangelio: « Recedite a me, operarii
iniquitatis, nescio qui estis [(Matth. VII)] . Quia profecto
iniqui, dum ea quae sunt Domini nesciunt, a
Domino nesciuntur, Paulo attestante, qui ait: « Si

quis autem ignorat, ignorabitur [(I Cor. XIV)] . » Quae
nimirum pastorum saepe imperitia meritis congruit
subjectorum. Qui quamvis lumen scientiae, sua culpa
exigente, non habeant, districto tamen judicio agitur
ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur
offendant. Hinc namque in Evangelio per semetipsam
Veritas dicit: « Si caecus caeco ducatum
praebeat, ambo in foveam cadunt [(Matth. XV)] . »
« Propterea adhuc judicio contendam vobiscum,
ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo. » [(Hieron.)]
Ne videatur percutere per potentiam, quasi
cum paribus ratione contendit, juxta illud quod
David canit et usurpat Apostolus: « Ut justificeris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.