PL 111, col. 813
Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne
in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris [(Psal.
L, Rom. I)] . » Quodque posuit adhuc, saepe se fecisse
testatur. Et quod intulit cum filiis vestris, similem
ostendit etiam in filiis malorum pertinaciam.
Occulte autem significat quod antiquam in Deum
negationem etiam filii eorum in adventu Domini
sint secuti.
« Transite ad insulas Cethim, et videte: et in
Cedar mittite, et considerate vehementer, et videte
si factum est hujuscemodi: si mutavit gens
deos suos: et certe ipsi non sunt dii. Populus vero
meus mutavit gloriam suam in idolum (sive de quo
ei nihil proderit). » Comparationem facit ejus rei
quae incomparabilis est, et verum Dominum confert
mendacibus. Ite, inquit, ad insulas Cethim, quas vel
Italiae vel Occidentalium partium debemus accipere;
ab eo quod terrae Judaeae Cyprus insula, in qua urbs
hoc vocabulo nuncupatur, vicina sit, de qua et Zeno
princeps Stoicorum fuit. Cedar autem regio est solitudinis
et Ismaelitarum, quos nunc Saracenos
vocant. Contra quam hujus ipsius prophetae in extremis
partibus texitur vaticinium, et cujus meminit
David dicens. « Habitavi cum habitantibus Cedar,
multum peregrinata est anima mea [(Psal. CXIX)] . »
Et est sensus: Vel ad occidentem pergite, vel in
solitudinem mittite, et videte si qua gens hoc fecerit
quod vos fecistis. Nulla enim earum sprevit
deos suos, nec ligneos et lapideos aureorum
comparatione mutavit; sed antiquum errorem secuta,
tenuit quod a majoribus acceperat. Et certe
hoc, cum nullus eorum deus sit, sed simulacra hominum
ficta manu. Populus vero meus mutavit mendacio
veritatem, et idolum mihi praetulit, quod eis
necessitatis tempore prodesse non poterit. Possumus
hoc dicere et contra eos qui majore studio sequuntur
vitia quam virtutes; quos monet Apostolus dicens:
« Humanum loquor, propter infirmitatem carnis
vestrae. Sicut exhibuistis membra vestra servientia
immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete
membra vestra servientia justitiae in sanctificationem [(Rom. VI)] .
» Hoc quoque noscendum quod
nulli liceat in oratione posito, de divina majestate aliquid
corporaliter tractare aut fingere juxta Anthropomorphitarum
haeresim. In quo errore Serapionem,
monachum antiquissimum, delusum esse in libris Collationum
refertur. Quia Deus Spiritus est, et qui adorat
Deum oportet eum in spiritu adorare. Sed non est
mirandum, hominem simplicissimum, et de substantia
ac natura Divinitatis nunquam penitus eruditum,
rusticitatis vitio ac consuetudine erroris antiqui usque
nunc detineri et decipi potuisse, et ut verius dicam,
in errore pristino perdurare, qui non recenti daemonum
illusione, sed ignorantiae pristinae gentilitatis
infertur. Dum secundum consuetudinem erroris
illius quo daemones, hominum figura composita,
excolebant, nunc quoque illam incomprehensibilem
veri nominis majestatem, sub circumscriptione
alicujus imaginis aestimant adorandam, nihil se tenere
vel habere credentes, si propositam non habuerint