PL 111, col. 814
Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne
imaginem quamdam, quam in supplicatione positi
jugiter interpellent, eamque circumferant mente
ac prae oculis teneant semper affixam. Super quorum
hoc errore competenter dirigitur illa sententia: « Et
mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem
imaginis hominis corruptibilis. Jeremias quoque:
« Populus, inquit, meus mutavit gloriam in
idolo. » Qui error, licet origine hac qua diximus quorumdam
sensibus sit inolitus, nihilominus tamen in
illorum quoque animis qui nunquam gentilica superstitione
polluti sunt, sub colore testimonii hujus quod
dicitur: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram; » imperitia seu rusticitate faciente
contractus est, ita ut etiam haeresis Anthropomorphitarum
sub occasione detestandae hujus interpretationis
emerserit, quae immensam illam ac
simplicem Divinitatis substantiam lineamentis nostris
et humana figuratione compositam, pertinaci perversitate
contendit. Quam tamen si quis fuerit catholicis
dogmatibus institutus, ut gentilem blasphemiam
detestabitur, et ita ad illam orationis purissimam
perveniet qualitatem, quae non solum nullam Divinitatis
effigiem, nec lineamenta corporea, quod dictu
quoque nefas est, in sua supplicatione miscebit, sed
nec ullam quidem in se memoriam dicti cujusquam,
vel facti speciem, seu formam cujuslibet characteris
admittit.
« Obstupescite, coeli, super hoc, et portae ejus desolamini
vehementer, dicit Dominus. Duo enim mala
fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae
vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae
continere non valent aquas. » LXX: « Obstupuit coelum
super hoc, et inhorruit extra modum et vehementer, »
caetera similiter. Coelum cui dictum est:
« Attende, coelum, et loquar; » et: « Audi, coelum, et
auribus percipe, terra; » videns Dei praecepta calcata
inhorrescit, et stuporem dissimulare non potest. Omnis
enim creatura congemiscit et condolet super peccatis
hominum. Duo enim populus Dei facit adversa:
primum, ut relinqueret Deum, qui est fons vitae, et
praeceptum dedit dicens: « Ego sum Dominus Deus
tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; » secundum
quod in eodem loco scriptum est: « Non sint tibi dii
in conspectu meo; » pro quo secutus est daemones,
quos dissipatas cisternas vocat, eo quod Dei mandata
servare non valeant. Et hoc attendendum est, quod
fons perpetuus est, et vitales aquas habet. Cisternae
autem et lacus, vel de torrentibus, vel ex aquis turbidis,
terra complentur et pluviis. [(MAURUS.)] De illis
ergo aquis quae de fonte aquae vivae profluunt Isaias
ait: « Et erunt super omnem montem excelsum, et
super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum [(Isa. X)] .
» Et rursum: « Aperiam in supinis
collibus flumina, et in medio camporum fontes. »
Nos autem montes et colles eos intelligamus, qui in
excelsum virtutibus elevati sunt, qui esuriunt et sitiunt
justitiam, quos Dominus provocat ad bibendum.
Qui enim biberit de aquis ejus, non sitiet in aeternum.
Unde et in psalmo legimus: « Benedicite Dominum