PL 111, col. 818

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

loquitur Israel, quod conjugalia foedera ruperit, et
dixerit: « Non serviam, » subauditur domino vel
marito; sed in omni colle sublimi et sub omni ligno
frondoso prostrata fuerit idololatriae. Amoena enim
semper et excelsa loca idolis dedicantur. Potest hoc
et ad eum dici qui ab initio Christianus et sacris ex
parte litteris eruditus, postea desiderio saecularis litteraturae,
quae significatur in collibus et in amoena
eloquentia, quae in frondosis monstratur arboribus,
prosternat se daemonibus, qui sub occasione eruditionis
et sublimis scientiae polluunt credentium animas,
et divaricare faciunt pedes suos omni transeunti.
LIBER SECUNDUS.

Itaque Jerusalem, ut diximus, plangitur, et sermone
prophetico illius ruina cantatur. Porro Ecclesiae et
populo quondam gentium, aliud carmen est editum,
de quo in Psalmis legimus: Cantate Domino omnis
terra, annuntiate diem ex die salutare ejus. Annuntiate
in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia
ejus. Et rursum: Cantate Domino canticum
novum, quia mirabilia fecit. [(Hieron.)] Sed et in hoc
consideranda clementia Creatoris, quod qui in Evangelio
dixit: « Ego sum vitis vera, » disciplinis [Al.,
discipulis] quoque suis dederit et credenti in se populo,
ut vitis electa vel vera sit, si voluerit in eo
quod plantata est, permanere.
« Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam
borith, maculata es in iniquitate tua coram

me, dicit Dominus Deus. » Pro herba quam
nos ut in Hebraico posita est, vertimus, Septuaginta
transtulerunt πόαν ut significarent herbam fullonum,
quae juxta ritum provinciae Palestinae, in virentibus
et humectis nascitur locis, et ad lavandas
sordes eamdem vim habet quam et nitrum. Nitrum
autem nostrum et herba fullonis, poenitentia est.
Ecclesiasticus quoque sermo, qui arguit et increpat
et corripit delinquentem, mordacioris nitri habet
similitudinem. Qui vero levi peccatorum sorde maculatus
est, levioribus purgatur monitis. Porro peccata
gravia, quae ad mortem trahunt, nec nitro, nec
herba borith dilui possunt, sed gravioribus tormentis
indigent. Uniuscujusque enim opus quale sit ignis
probabit, et in igne revelabitur. Pulchreque addidit:

« Maculata es in iniquitate tua in conspectu meo, »
quod etiam si hominibus munda videaris, mihi munda
non sis, qui novi conscientias singulorum. Unde
et in alio loco dicitur: « Non justificabitur in conspectu
tuo omnis vivens [(Psal. CXLII)] . »
« Quomodo dicis: Non sum polluta, post Baalim
non abii. Vide vias tuas in convalle. » Sive valle,
quae Hebraice dicitur et a Septuaginta interpretatur, πολυάνδριον,
quod sermone nostro dici potest, sepulcrum multitudinis.
Frustra, inquit, non vis confiteri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.