PL 111, col. 819

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

scelera tua, et jactas munditiam, quae idololatriae
polluta es sordibus, et impudenter negas te coluisse
idolum Baalim. Respice convallem filiorum Ennon,
quae Siloc fontibus irrigatur, et ibi cernis delubrum
Baal, quem relicto Domino venerata es. Quodque
additur, « scito quid feceris, » clausos oculos aperit
denegantis, ut cernat quod erubescit aspicere. Juxta
tropologiam impudentiam frontis eorum, qui nolunt
sua vitia confiteri operibus arguamus. Hujuscemodi
enim homines non ambulant in arcta et in angusta
via, quae ducit ad vitam, sed in lata et spatiosa, per
quam ingrediuntur plurimi, quae ducit ad mortem [(Matth. VII)] .
Unde et significanter πολυάνδριον nominata
est, sive juxta historiam quod ibi interfecta
et perdita sit idololatriae malo populi multitudo.
« Cursor levis explicans vias suas, onager assuetus
solitudine, in desiderio animae suae attraxit
ventum amoris sui. Nullus avertet eam: omnes
qui quaerunt eam non deficient, in menstruis ejus
invenient eam. » Septuaginta: « Ad vesperam
vox ejus ululavit, vias suas dilatavit super aquas
solitudinis, in desiderio animae suae spiritu portabatur.
Tradita est, quis convertet eam? Omnes,
qui quaerunt illam non laborabunt: et in humilitate
illius reperient eam. » Multum in hoc loco
Septuaginta editio ab Hebraica veritate discordat,
tamen utraque habet sensum suum. Quia supra
dixit: non sum polluta, et quasi ad mulierem, quae
turpiter se gesserat loquebatur, describit fornicationem
ejus. Quomodo, inquit, caprea levis, quam nos

genere communi cursorem diximus, significantiusque
Aquila, Symmachus et Theodotio vertere δρομὰς κούφη
explicat vias suas, et velox fertur ad praeambula, et
sicut onager assuetus in solitudine, trahit in desiderio
animae suae ventum, vel spiritum amoris sui,
uno enim apud Hebraeos nomine et ventus appellatur
et spiritus, sic et Israel sive Hierusalem toto
impetu ad desiderium libidinis ferebatur, et omni
idolorum amore fervebat, nullusque est qui vi eam
possit suis monitis ab hoc impetu avertere, non
quo impossibilitas hoc fecerit prophetarum, sed malitia
perversa cupientis. « Quicunque eam, ait,
quaesierint non magnopere laborabunt, in menstruis
et in immunditia ejus invenient eam. » Pro quo
Aquila νεομηνίαν, hoc est, Kalendas, Symmachus
mensem,
Septuaginta et Theodotio humilitatem interpretati
sunt. Porro juxta Septuaginta hic sensus est.
Meretrix Hierusalem, juxta illam mulierem, quae in
Proverbiis describitur [(Prov. V et VI)] , ad vesperam
ululavit voce sua, et amatores ad libidinem provocabat.
Aperiebat vias turpitudinis suae, et divaricabat
pedes omni transeunti. Erat autem locus amoenitatem
habens aquarum fluentium, qui delectabilior fit,
quando in circuitu solitudo est, ut nullus videat
fornicantem. « In desiderio, inquit, animae suae, πνευματοφορεῖτο,
sive perverso spiritu ducebatur, sive
trahebat amoris refrigerium, vel certe canebat turpitudinis
suae carmina. Tradita est, inquit, vitiis suis
et libidini, nullus eam convertere poterit. Omnes,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.