PL 111, col. 821

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

scriptum est: « Et verterunt ad me scapulam recedentem [(Zach. VII)] .
» Qui projiciunt sermones
Dei retrorsum, ipsi vertunt contra cum tergum suum
et non faciem. In tantum, inquit Deus, mea contempsere
praecepta, ut ne audire quidem voluerunt,
sed tumorem animi gestu corporis indicarint.
« Et in tempore afflictionis suae dicent: Surge
et libera nos. » Qui per beneficia non senserunt,
per tormenta sentient Deum.
« Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi? surgant et liberent
te in tempore afflictionis tuae. » Impudens
postulatio tempore necessitatis et angustiae, ab eo
quaerere auxilium, quem in pace contempserint. Legendumque
increpantis affectu: « Liberent te dii tui
quos fecisti tibi, » ut cum Deus sit creator hominum,

homo fecerit Deum, probet necessitas quid
possint quos securus ante coluisti. De hoc in Isaia
scriptum est: « Ubi sunt dii tui quos feceras tibi?
surgant et salvum te faciant in tempore malorum
tuorum. » Ergo proprie loquitur ad Judaeos, quod
eos synagogarum suarum turba tempore obsidionis
liberare non valeant.
« Secundum numerum civitatum tuarum erant
dii tui, Juda. » [(Hieron.)] Vel eosdem vel singulos
atque diversos singulae civitates colebant deos, ut
nec in impietate viderentur habere consensum, sed
pugnans contra se superstitio, diversum sequeretur
errorem. Quodque sequitur, « et juxta numerum
viarum Hierusalem immolabant Baal, a LXX additum
est.
« Quid vultis judicio mecum contendere? omnes
dereliquistis me, dicit Dominus. » Prona est ad
excusationem sui humana perversitas, ut quidquid
merito sustinent, injuste sustinere videantur, et
propriam culpam referant ad judicium Dei. Frustra
igitur, ait, obtenditis querimonias, et iniquum causamini
judicem, cum impietatis vestrae sit quod patimini.
Quodque sequitur, « et omnes inique egistis
in me, » similiter a LXX additum est.
« Sine causa percussi filios vestros: disciplinam
non receperunt. » Pro quo Septuaginta posuere,
« non recepistis, » sensusque est in Hebraico: Ipsi
qui percussi sunt, disciplinam recipere noluerunt.
In Septuaginta vero: Ideo percussi filios vestros, ut
illorum nece vos erudiremini. Et ne forte diceretis:

Peccantes corripere noluisti, plagis discite filiorum
vestrorum quod austeriore vos cupierim curare medicamine.
De hoc in Isaia ita legitur: « Sine causa
percussi filios vestros, disciplinam non recepistis. »
Unde iratus loquitur per Osee. « Non visitabo super
filias vestras, cum fuerint fornicatae; et super sponsas
vestras cum adulteraverint [(Ose. IV)] . » Et per
Ezechielem: « Zelus meus recedat a te, et non irascar
tibi amplius [(Ezech. XVI)] . » De quibus et in
Psalmis legimus: « Non est firmamentum in plaga
eorum, in laboribus hominum non sunt, nec cum
hominibus flagellabuntur [(Psal. XXXV)] . »
« Devoravit gladius vester prophetas vestros. »
Non meos, sed vestros prophetas. Nequaquam meus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.