PL 111, col. 822
Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne
sed vester gladius devoravit, quem sustinuistis pro
peccatis vestris. Porro Septuaginta non habent vester;
sed simpliciter interpretati sunt, « devoravit
gladius prophetas vestros; » ut ostendatur vel hostilis
gladius, vel gladius meus, per quem vestra peccata
confodi.
« Quasi leo vastator, generatio vestra. » Septuaginta:
« Quasi leo vastator et non timuistis. » Gladius,
inquit, qui devoravit prophetas vestros, haud
dubium quin Baal et idolorum ariolos significet, instar
leonis universa vastabit, et tamen vestra generatio,
quae paucorum interfectione debuerat emendari,
omnis perseveravit in scelere. Juxta Septuaginta
vero hic sensus est. Sic gladius Domini, qui
adversariorum gladium demonstravit, devoravit atque
laceravit pseudoprophetas vestros, quasi leo,
qui avidissimus repertam praedam lacerat, et tamen
nec prophetarum vestrorum supplicio potuistis ad
meliora converti.
« Videte verbum Domini. Numquid solitudo factus
sum Israeli, aut terra serotina? Quare ergo dixit
populus meus: Recessimus, non veniemus ultra ad
te. » LXX: « Audite verbum Domini. Haec dicit
Dominus. Numquid solitudo factus sum Israeli,
aut terra plena sentium, quia dixit populus meus:
Non serviemus, nec veniemus ad te? » Et Moses videbat
vocem Dei [(Exod. XXXIII)] , et Joannes apostolus
verbum Dei vidisse et attrectasse se dicit [(I Joan. I)] .
Miratur autem quomodo populus Israel Deum habuerit,
quasi solitudinem, cum idola, quasi celebritatem
urbium sit secutus. Terra serotina est quae
imbres non recipit doctrinarum, nec Evangelii disciplinam,
plenaque sentium, quia exculta non fuerat.
Populus ergo quondam Dei in eo est sceleratior,
quod recessit a Domino, et non vult ultra reverti ad
Deum suum. Grandis offensa, nolle placare quem
offenderis.
« Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui,
sponsa fasciae pectoralis suae? Populus meus oblitus
est mei diebus innumeris. » Per haec discimus
sponsum esse Christum virginis Ecclesiae, quae non
habet maculam neque rugam. Si autem ipse est
sponsus, ipsius verba sunt de quo loquitur et Joannes
Baptista: « Qui habet sponsam sponsus est
[(Joan. III)] .
» Ornamentum ergo suum perdit, qui
recedit a Domino, et amittit intelligentiam doctrinarum,
quae significatur in pectore. Unde et Joannes
evangelista recumbit super pectus Domini [(Joan.
XIII)] . Et sacerdotibus inter caetera separatur pectusculum
victimarum [(Num. XVIII)] . Quanto autem major
est numerus temporum quibus obliviscimur
Deum, tanto major poena peccati, quod nec longitudine
saeculorum potuerit edomari.
« Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad
quaerendam dilectionem? Quae insuper et malitias
tuas docuisti vias tuas, et in alis tuis, sive in manibus
inventus est sanguis animarum pauperum
et innocentum. Non in foveis inveni eos, sed in
omnibus istis, sive sub omni quercu. » Frustra,