PL 112, col. 1591

Carmina de diversis (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Vivat hic sospes, vitam super aethera quaerat,
Possideat vitam semper in arce tuam.
Quem videam laetum, laetus simul ipse manendo
In coelis tecum summus in arce Deus.
Amen, hoc fiat, Osanna fideliter hoc sit,
Poscamus ambo hoc, dulcis amice, vale.
VI.--ORATIO AD DEUM.
O Deus aeterne, mundi sanctissime Rector,
Te mea mens ambit, animaeque ac vivida virtus,
Laus, amor atque decus, cordis tu lumen honestum,
Membrorum gestum, tu oculorum reddis et usum,
Auribus auditum, manibus opus indis amatum.
Quidquid tellus habet, pontus atque aethera claudunt,
Et quidquid sentit, sapit, est, et vivit ubique.
Omnia nempe tua sapientia condita fulsit
Vivificat, servat, valido et regit omnia nutu,
Fac me, summe pius, toto te corde fateri
Te sermone loqui, te discere dogmate recto,
Quaerere te manibus, pura te et mente precari.
Tu via, tu virtus, tu vita et janua vitae,
Tu merces operis, tu factor, tu quoque doctor.
Da mihi nunc veniam misero, et mea crimina laxa:
Fac me velle bonum, scire actu, et rite probare,
Sicque tuum laetum tribuas tunc cernere vultum,
Perpetuo, et vera me gaudia carpere fructu.
VII.--AD PRAECLARUM EPISCOPUM.
Antistes Domini meritis in saecula vivens,
Doctor in orbe pius, magnus amor populiis.
Nomine Praeclarus, praeclarus et arte magister,
Clarus et imperio, clarus et officio.
Sanctus apostolica praefulgens mente sacerdos,
Gaudia qui Christi de grege pastor habes.
Justitiae cultor, sanctae et pietatis amator,
Firmus in officiis, verus in eloquiis.
Tu decus Ecclesiae, plebis laus, gloria cleri,
Exemplum vitae, forma salutis ope.
Sal terrae, seu lux mundi, atque urbs inclyta Christi
Aeterni Regis stemmate gemma nitens.
Te Deus aeternus multis feliciter annis
Concedat sacrum multiplicare gregem.
Vestra valet coelum reserare et claudere lingua.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.