PL 114, col. 63
Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Matthaeus cum primo praedicasset Evangelium in
Judaea, volens transire ad gentes, primus Evangelium
scripsit Hebraice: quod fratribus a quibus
ibat, ad memoriam reliquit. Sicut enim necesse fuit
ad confirmationem fidei Evangelium praedicare, sic
et contra haereticos scribi. Cum autem plures Evangelium
scripserint, quatuor tantum habent auctoritatis
testimonium: quia per quatuor mundi partes
fidem nuntiant Trinitatis, et sunt quasi quatuor
rotae in quadriga Domini, quae vehit eum per praedicationem
Evangelii, et genus humanum quadrifida