PL 114, col. 65

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

leo in resurrectione, aquila in ascensione.
Vel in homine humanitas, in vitulo sacerdotium,
in leone regnum, in aquila exprimitur Divinitatis
sacramentum.
Incipit Evangelium secundum Matthaeum.
CAPUT PRIMUM.
VERS. 1.-- Liber generationis. [(HIER.)]
Hebraei
voluminibus suis a principiis nomen imponunt, ut
liber Genesis, etc., usque ad sed hic mos est in multis,
maxime in prophetis, ut visio Isaiae, subaudis
haec est.
Filii David. Ordo praeposterus ne praemisso Abraham,
generationis contextio interrumperetur. Horum

duorum specialiter dicitur Filius: quia unus
primus inter patriarchas, alter inter reges ad quos
facta est de Christo promissio, ut Judaeis Christum
ex lege venturum aperiret, in quo viderent vaticinia
impleri.
Filii David filii Abraham. Hos duos de omnibus
elegit quorum Filius dicitur Christus, ut Judaeis quibus
scribit, scientibus ex lege Christum venturum,
appareret hic esse qui diu erat promissus, in quo
viderentur impleri omnia vaticinia; his enim solis in
Veteri Testamento legitur facta promissio Abrahae, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae [(Gen. XXII)]
.
Abraham et David sunt duae columnae versantes in
lege quasi in vestibulo ante ostium quod est Christus:

quas ambit funiculus duodecim cubitorum, id
est fides apostolorum. Amplectitur hos in genealogia
patres, de quorum medio ostium Christus aperitur
credentibus.
VERS. 2.-- Abraham genuit Isaac: Isaac autem
genuit Jacob. Ab eo congrue sit generationis exordium
cui promissus est primum, in quo est benedictio
omnium.
Matthaeus generationem incipit ab exordio promissionis.
Et etiam usque in finem libri haec agitur,
ut qui ex hac generatione natus est, Deus et homo
intelligatur.
Ab initio ab eo cui primum facta est promissio
fidei incipit, ut in hoc patre discant cui primum facta
est promissio, qui et quales esse debeant qui

volunt in ejus semine benedici. Matthaeus generationem
descendendo incipit vel computat: quia humanitatem
Christi ostendit, per quam Deus ad homines
descendit. Lucas ascendendo referens formam
sacramenti aperit. A baptismo enim incipiens usque
ad Deum ascendit, ostendens baptizatos ascendere
ad hoc, ut sint filii Dei.
Genuit. Matthaeus ponit, genuit: qui naturae filios
tantum numerat. Lucas: Qui fuit: qui aliquos secundum
legem vel per adoptionem filios interponit.
Matthaeus ponit genuit, et non generavit, forsitan ut
ille cognosceretur in fine ostensus de quo dicitur: Ego hodie genui te
[(Psal. II)]
.
Judam et fratres. Ideo solus Judas nominatim exprimitur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.