PL 114, col. 66
Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
ut eum cognosceres qui ex ejus stirpe
fuerat promissus.
Fratres Judae memorat praetermissis fratribus
Isaac et Jacob: quia illi a populo Dei quasi alieni
sunt repulsi: hi velut haeredes in libro vitae scripti,
et quasi patriarchae duodecim, in quibus et numerus
apostolorum signatur. Sed nominatim non exprimuntur,
ne ultra numerum sacramenti generatio
extendatur.
In semine praedictorum patrum Christus intravit
in Aegyptum quod praesagiens inimicus populum premebat,
et non feminas, sed mares interimebat, ut
eum exstingueret.
De Juda Christus quem omnes gentes susceperunt:
quo veniente jam Herodes alienigena principabatur.
VERS. 3.-- Judas autem. Judas genuit Phares et
Zaram antequam intraret Aegyptum in quam ambo
postea cum patre transierunt.
Phares autem genuit Esrom. In Aegypto genuit
Phares Esrom, et Esrom Aram, et Aram Aminadab,
et Aminadab Naasson: et tunc Moyses eduxit eos de
Aegypto. Naasson fuit dux sub Moyse in tribu Juda
per desertum, in quo genuit Salmon. Iste Salmon
fuit princeps in tribu Juda, qui cum Josue in terram
promissionis intravit. Iste Salmon in terra promissionis
genuit Booz de Raab.
Christus est Phares, id est divisio, quia separabit
oves ab haedis. Ipse est Esrom, id est sagitta vel
atrium, quia penetrat corda auditorum. Habet etiam
latitudinem charitatis, qua et inimicos dilexit.
VERS. 4.-- Aram autem. Aram Christus electus
vel excelsus interpretatur: Electus de quo propheta: Ecce puer meus quem elegi
[(Ose. XI)]
. Et
alibi: Excelsus super omnes gentes Dominus [(Psal.
CXII)]
. Ipse est Aminadab, id est voluntarius, qui dicit: Voluntarie sacrificabo tibi
[(Ibid. XXXIII)]
. Idem
est Naasson, id est augurium, qui novit praeterita,
praesentia et futura. Vel Naasson serpentinus, quia
Christus more serpentis omnes cavit insidias.
VERS. 5.-- Salmon autem genuit Booz. Christus
est Salmon, id est, sensibilis, quia omnia sentit.
Ipse accepit Raab, id est Ecclesiam de gentibus.
Raab, fames, vel beatitudo, vel impetus: quia Ecclesia
gentium esurit et sitit justitiam, et dilatata per
orbem terrarum impetu doctrinae philosophos et reges
convertit. Raab ostendit coccinum in fenestra,
id est in ore per confessionem Christi passionem
declarat. Raab meretrix quae nuntios Josue suscepit,
quam Salmon princeps tribus Judae sibi copulavit,
significat Ecclesiam de gentibus, quae principi ex
Juda, id est Christo copulatur. Et sola cum suis salvatur,
dum Jericho, id est praesens saeculum, septem
muris vitiorum vallatum, septem dierum tempore tubis
praedicationum circumvallatur, donec in novissima
tuba omnes muri corruant, et novissima mors
destruatur.
Booz autem. Booz Christus de quo dicitur: Ecce
Dominus Deus in fortitudine veniet [(Isa. XL)]
. Nota