PL 114, col. 67
Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
nullam de sanctis feminis in genealogia Christi assumi,
sed quas Scriptura reprehendit. Debuit enim
de peccatoribus nasci, qui pro peccatoribus venerat,
ut discerent sui peccata patrum sibi non obesse.
Unde agnus in Pascha immolandus jussus est assumi
ex capris et ovibus id est ex justis et peccatoribus
generandus
Ex Ruth. Moabitide, ut ostendat impletum vaticinium
Isaiae: Emitte agnum, Domine, dominatorem
terrae [(Isa. XVI)]
. Per hanc semen Abrahae ad Christum
deducitur. Ecclesia de gentibus per Ruth significata,
priusquam ad Booz, id est ad Christum veniret,
ex patre diabolo erat.
Ruth significat Ecclesiam quae est de Moab, id est
de gentibus, quae ex patre diabolo et petra deserti
propter idololatriam de qua Deus suscitavit filios
Abrahae: oblita prioris gentis venit ad Booz, qui
fortis dicitur, id est ad Christum, qui suscitat semen
fratris sui, id est Moysi qui obiit sine liberis, quia nihil ad perfectum adduxit lex
[(Hebr. VII)]
. Ruth videns
vel festinans; quia Ecclesia puro corde Deum
videt quae festinat ad bravium supernae visionis et
diffinit perseverare in fide et dilectione.
Jesse autem. Pater David saepius nominatur Isai,
sed binomius fuit. Hic autem ideo dicitur Jesse: ut
sciret eum venisse; de quo Isaia: Egredietur virga de
radice Jesse [(Isa. XI)]
, etc. Hic est flos quem odorat
Isaac, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri
pleni [(Gen. XXVII)]
, quia Spiritus eum abundantissime
replevit.
Regem. Non quod solus in hac genealogia rex, sed
quia primus rex de Juda et regum principium, propter
quem et caeteri in solio regni servantur: et per
istum ordo generationis decurrit ad Christum qui
habet regnum David.
VERS. 6.-- David autem rex. Mystice David, id est
Christus qui Goliam, id est diabolum superavit. Ipse
est manu fortis, vel visu desiderabilis. De eodem
dicitur: Dominus fortis et potens [(Psal. XXIII)]
, etc.
Et iterum: Speciosus forma prae filiis hominum [(Ibid.
XLIV)]
.
Uriae. Uria, lux mea Dei scilicet, id est, diabolus,
qui dixit: Similis ero Altissimo [(Isa. XIV)]
: cui Ecclesiam
conjugatam Christus de solario paternae majestatis
adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio
copulavit. Urias qui est figura diaboli, lux
mea Deus interpretatur, qui adhuc transformat se in
angelum lucis, et lucem Dei se facit.
VERS. 7.-- Salomon autem. Christus est Salomon,
id est pacificus, quia ipse est pax nostra qui fecit
utraque unum. Ipse est Roboam, id est impetus populi,
qui velociter populos convertit ad fidem. Roboam.
De isto dicitur: Dabo ipsi Roboam tribum
Judam, ut remaneat lucerna David cunctis diebus in
Israel [(III Reg. XI)]
. Quod ad litteram non potest
accipi, quia nec Israel cunctis diebus exstitit, nec de
David post Christum dux aliquis in Israel fuit. Sed
Christus lucerna est aeterna in coelesti Israel, et ideo
servatur semper. Super solium autem David dicitur