PL 114, col. 68

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

sedere Christus, quia regnum David temporale figuravit
aeternum Christi regnum. Abias. Pater Dominus,
id est, Christus, qui dicit: Ego ero illi in Patrem,
quia tanquam Dominus omnia quaecunque voluit
fecit [(Psal. CXIII)]
. Qui etiam est Asa, id est, attollens,
quia ipse abstulit peccata mundi.
VERS. 8.-- Josaphat, etc. Judicans vel judicium
Dei, scilicet Christus qui judicat orbem terrae in
aequitate. Joram autem genuit. Christus est Joram,
id est excelsus, qui ait: Nemo ascendit in coelum nisi
qui descendit de coelo filius hominis qui est in coelo [(Joan. III)]
.
VERS. 9.-- Ozias autem. Sub Ozia, Joathan,
Achaz et Ezechia, prophetavit Isaias de Christo.
Propter peccata principum claudebantur ora prophetarum.
Ezechias.
Fortis Dominus, ipse est qui
dicit apostolis: Nolite timere. Ezechiae cum esset
sine liberis dictum est: Dispone domui tuae, quia
morieris tu et non vives [(Isa. XXXVIII)]
. Ideo flevit non
propter longiorem vitam, cum sciret inde placuisse
Deo Salomonem, quia non petiisset ampliores annos:
sed quia dubitabat ne promissio Dei impleretur
cum se sciret esse de genere David per quem
oportebat venire Christum: et ipse erat sine liberis
unde et dicebat [(Ibid. XXXVIII)] : Non videbo Dominum
Deum, item, non aspiciam hominem ultra, etc.
E contra credebat, quia fidelis est qui promiserat.
Deus autem sententiam quam dederat, ad probationem
fidei immutat, et spatium generandi dat.
VERS. 10.-- Manasses. Obliviosus. Iste est qui

quasi converso peccatori dixit: Omnium iniquitatum
ejus non recordabor [(Ezech. XVIII)]
. Amon, id est fidelis
vel nutritius, significans Christum de quo dicitur: Fidelis Dominus in omnibus viis suis, qui convocat
filios, ut gallina pullos suos
[(Psal. CXLIV)]
.
VERS. 11.-- Josias, id est salus Domini vel incensum.
Ille est qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut
incensum [(Psal. CXL)]
, etc.
Josias, rex justus, quod non filii ejus quos genuit,
non in transmigratione, quia nunquam transmigravit:
sed secundum praedestinationem Dei ad transmigrandum,
Jechoniam et fratres ejus simul ponit,
ut quorum est communis iniquitas similis sit et miseria.
Jechonias praeparatio Domini, quia tam patrem
quam filium Dominus ad transmigrandum praeparavit.
[(ISID.)] Veritas historiae habet, quod duo fuerunt
Jechoniae, ut unus scilicet pater sit in fine praecedentis
tesseradecadis, alter in principio sequentis
Sed mystice secundum Augustinum unus et idem est
in fide praecedentis et in principio sequentis. Sed
quare praetermissus est Joachim pater Jechoniae?
forsitan ut typum Christi faceret Jechoniam bis numeravit,
et Joachim ne numerus augeretur praetermisit.
Omnes qui a David usque ad transmigrationem
Babylonis numerantur, reges fuerunt.
Jechonias. Prior Jechonias, resurrectio Domini,
sequens Jechonias praeparatio Domini dicitur. Utrumque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.