PL 114, col. 79
Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
praeparans Domino. In deserto Judaeae. Quia Judaei a
Deo deserti erant, quibus necessaria est poenitentia,
ut redeant.
VERS. 2.-- Poenitentiam. Hoc praeco nuntiat, quod
post per seipsam Veritas; poenitentia praecedit, sequitur
promissio regni: qui vere poenitet, in se praeteritos
errores, deinde erigit animum ad coeleste regnum.
Si gratis in baptismo fit remissio, cur praedicatur
poenitentia? Sed triplex est modus poenitentiae.
Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare
et condemnare: quod necesse est ad
Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos
per poenitentiam revocari. Tertius, quo sancti quotidie
a talibus purgantur peccatis sine quibus vita
non agitur.
Poenitere est ante acta deflere, et deflenda non
committere. Poenitentibus regnum coelorum adesse
dicitur. Non terrena, ut in veteri lege: et hoc per
obedientiam Christi. Et hoc regnum coelorum primus
Joannes praedicavit: Poenitentiam agite. Prima
virtus est, per poenitentiam perimere veterem hominem,
et vitia odisse: quod qui non facit, non modo
virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia
fugit. Poenitentiae virtus timore concipitur, qui est
initium sapientiae. Poenitentia a puniendo, qua quisque
punit quod illicite commisit.
Poenitentiam agere est dignos fructus poenitentiae
facere. Regnum coelorum. Id est Christus, per quem
sancti regnant in coelestibus. Vel Evangelium, quo
invitat ad regnum.
Appropinquavit enim, etc. Nisi appropinquaret,
nemo redire posset: quia infirmi et caeci via (quae
est Christus) carebant: quam parans Joannes poenitenti
anteponit.
VERS. 3.-- Vox clamantis. Joannes vox, Christus
verbum, qui clamat in Joanne: Nullum verbum sine
voce auditur, nec vox sine intelligentia verbi valet.
Vox viam verbo praeparat, ut recipiatur. Unde: Paravi
lucernam Christo meo [(Psal. CXXXI)]
.
In deserto. Forma poenitentibus: locus conversationis,
non frequentia hominum, sed desertum. Vestitus
non mollis ad fluxum, sed asper: victus tenuis
et inusitatus.
Typice, desertum significat sanctorum vitam a
mundi illecebris segregatam.
Viam Domini. Via Domini ad cor dirigitur, cum
sermo ejus diligenter auditur.
VERS. 4.-- Ipse autem Joannes. Qui poenitentiam
praedicat, habitum poenitentiae praetendit. In eo vilitas
vestis et cibi laudatur, quorum usus in divite arguitur.
Ipse autem Joannes in semetipso erudit poenitentes,
et formam vitae exhibet in deserto habitans, de
locustis vivens, pilos cameli vestiens.
Servus Dei non debet habere vestimentum ad decorem
vel ad delectationem, sed tantum ad tegendam
nuditatem. Inde Joannes pilis vestiebatur.
VERS. 5.-- Tunc exibat ad eum, etc. Quia nisi
quis a malis exeat, non abluitur. Unde apte sequitur: Baptizabantur ab eo in Jordane:
qui descensio interpretatur,