PL 114, col. 80

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

quia de superbia veteris hominis ad humilitatem
confessionis et emendationis descendebant.
Jam tunc enim baptizandis exemplum dabatur confitendi
peccata et promittendi meliora.
VERS. 6.-- In Jordane. Quia in eo figura baptismi
praecessit, et ex nomine descensum de superbia exigit,
quod congruit baptizatis. Confitentes. Confessio
peccatorum, conscientiae est testimonium timentis
Deum. Qui enim timet judicium Dei, peccata non
erubescit confiteri. Perfectius timor solvit omnem
pudorem. Confessio peccati pudorem habet, et ipsa
erubescentia est gravis poena. Ideoque jubemur confiteri
peccata, ut erubescentiam patiamur pro poena.
Nam hoc ipsum pars est divini judicii.
VERS. 7.-- Multos Pharisaeorum, etc. Hi sunt ex

haereticis Judaeorum, et Pharisaei observationum et
traditionum praeferunt justitiam. Unde et Pharisaei,
id est, divisi a populo per privatam justitiam dicuntur.
Sadducaei, id est justi: vindicant enim sibi quod non
sunt: hi negant resurrectionem, dicentes animam
interire cum corpore: quinque libros Moysi recipiunt,
prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum
Joannes increpat: quia maxime indigebant correctione
et poenitentia.
Progenies viperarum, etc., id est, venenati venenatorum
filii: quia bonis invident eosque persequuntur,
proximos laedunt ut patres eorum.
Vipera patrem suum occidit, sic Judaei prophetas
qui erant patres eorum.
VERS. 8.-- Facite ergo fructus dignos. [(BEDA.)]

Quasi diceret: Quare prius venena non deponitis,
ut sic ad baptismum, etc., usque ad gratia est quae
sentit, sentiens quaerit sanctitatem.
VERS. 9.-- Dico enim. A carne retrahit, ut cogitent
opera praedestinationis Dei. Prima sunt rudimenta
fidei, credere Deum posse quidquid voluerit,
ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus
vel de pulvere filios Abrahae formare. De lapidibus.
Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane
transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens
ait.
Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram
transportari fecit, et alios ex terra in eodem
alveo restitui: per quos excaecatio Judaeorum et gentium
ad lucem transformatio praesignatur.
Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini
de semine carnis: quia hi tantum sunt filii
Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati.
Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram,
id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam
filios Abrahae defuncto sine liberis, ne tantus
patriarcha privaretur promissis. In cujus rei praesagium
olim Deus de Sara genuit filium.
VERS. 10.-- Jam enim securis. Ne autem viderentur
immunes, si se a talibus sacramentis separarent,
comminatur. Securis. Christus, qui ex manubrio
constat et ferro, id est, humanitate qua tenetur, et
divinitate quia incidit. Posita est: quia etsi per patientiam
exspectat, videt tamen quid est facturus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.