PL 114, col. 82

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

portare, vel nomen sponsi usurpare. Joannes
ut purus homo spiritum dare non poterat, quo remittitur
culpa. Christus vero dat, quia Deus: et
baptizat in verbo, de quo dicitur: Et vos mundi estis
propter verbum quod locutus sum vobis [(Joan. XV)]
;
et alibi: Mundans eos lavacro aquae in verbo vitae
sanctificatae [(Ephes. V)]
.
In Spiritu sancto. Vel spiritu sanctificationis, et
igne, id est probatione tribulationis. Vel spiritu in
praesenti abluit: post, si quae macula surrepit, igne
purgatorio ad purum exuret: quod de levioribus
credendum est peccatis. Unde in Levitico, super altare
semper ignis missus de coelo ardebat, id est, ignis
divini amoris, qui omnes in Christo (id est, qui
super altare offeruntur), quasi rebaptizat et exurit

carnis eorum vitia.
VERS.12.-- Cujus ventilabrum. Ventilabrum in
manu est examen judicii quo discernuntur leves et
vacui a fructu boni operis. In manu, quia Pater non
judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Permundabit,
id est, quotidie a variis tentationibus
mundat. Vel, Permundabit, dum ob manifesta peccata
perversus de Ecclesia ejicitur, vel post mortem
damnatur. Paleas autem. Paleae de origine unde et
triticum oriuntur, id est de semine, zizania vero de
diversa. Paleae ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur,
sed solidi non sunt: zizania vero qui et
opere et professione secernuntur ab electis. De his
dicitur: Qui non credit, jam judicatus est, et ideo
non fit hic mentio de illis. Inexstinguibili. Quia non

exstinguetur neque exstinguet cruciatos, sed aeternaliter
puniet. Dicitur autem ad differentiam illius
de quo dicitur: Igne nos examinasti [(Psal. LXV)]
, etc.
VERS. 13.-- Tunc venit. Quando Joannes praedicabat
et baptizabat, scilicet quando Jesus triginta
erat annorum, ostendens nullum debere sacerdotem
vel praedicatorem fieri nisi utilis aetatis. Sicut Joseph
tricenarius regnum Aegypti suscepit. David regnum
ea aetate inchoavit: Ezechiel prophetiam promeruit.
Venit Jesus his de causis ut baptisma Joannis
comprobaret, et ut (quia homo erat) omnem
impleret justitiam et legis humilitatem: et ut aquas
sanctificans, per columbam in lavacro, adventum
Spiritus sancti ostenderet. Venit enim non necessitate

ablutionis, sed ut nemo quantumlibet sanctus
baptismi gratiam superfluam judicaret. A Galilaea
in Jordanem. Galilaea, transmigratio: Jordanis, descensus.
Qui ergo vult baptizari transmigret a vitiis,
et descendens humilietur.
VERS. 15.-- Sine modo. Sine modo me a te baptizari,
ut postea quod a me quaeris in spiritu baptizeris.
Sicut enim decet dare exemplum implendae omnis
justitiae, ut discant omnes neminem sine unda
baptismi esse perfectum.
Tunc dimisit. Cum tali ordine cognovisset implendam
justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam
non deserit comes obedientia.
Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.