PL 114, col. 83

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

et ideo quod prius timuit humiliter, devotus
implevit.
VERS. 16.-- Baptizatus autem. Christus aquas
baptismi sanctificavit: quia cujus est creare, ejusdem
est et sanctificare.
Sicut homo constat duobus, id est, corpore et
anima, ita duobus renascitur: aqua quae purgat sordes
et consepelit Christo: et igne spiritus quo conflagranti
ad coelum rapimur. Sic Ecclesia post baptismum
culmen virtutum quibusdam incrementis
appetit, ut Christus baptizatus de aqua ascendit. Sic
post baptismum ascendunt, qui ad virtutes proficiunt:
et qui prius carnales et filii Adae, fiunt spirituales
et filii Dei.
Aperti sunt, etc. Et hoc ad impletionem justitiae.

Non enim tunc primum sibi patuere coelestia vel
Spiritus sanctus est datus: sed nobis per acceptum
baptismum aditum coeli patere, et Spiritum sanctum
dari monstravit. Quod enim coeli aperti,
quod Spiritus sanctus venit, quod vox Patris insonuit,
etc., haec mystica insunt nobis.
Patet renatis aditus in coelum per Christum, qui
per Adam clausus fuit.
Sicut columbam. Verum corpus formatum ad horam
habuit in specie columbae: quia aliter spiritus
ab hominibus videri non posset sicut columba, non
quia vera columba esset, sed quia spiritus in corporali
specie, non tamen ipse corpus. Ita de hac figura
sentitur sicut de aliis in quibus Deus apparuit:
quae expleto officio resolvebantur. Bene spiritus in columba

quae simplex et mansueta descendit, ut et suae
naturae simplicitatem, et eum in quem descendebat,
mitem misericordiae praeconem datoremque indicaret.
Similiter omnes baptismo renati septem virtutibus
in columba significatis debent repleri. Columba
a malitia fellis est aliena, in quo prohibemur ab ira.
Nullum ore vel unguibus laedit, in quo notatur innocentia.
Nec minimas aviculas invadit, in quibus aliae
aves se et pullos suos nutriunt: in quo prohibemur
a rapina. Puro pascitur grano: in quo notatur abstinentia,
alienos tanquam pullos suos fovet, ecce charitas.
Gemitum dat pro cantu, ecce compunctio. Super
aquas sedet ut accipitrem praevisa in aquis
umbra declinet: ecce sollicitudo. In columba super
Dominum spiritus apparuit: quia venit nos per mansuetudinem

colligere. Super discipulos in igne quos
ad consumendam rubiginem peccati contra seipsos
veniebat accendere. Adam peccando coelum amisit,
Christus a Spiritu sancto per columbam glorificatus
apparuit: flammam vibrantem quae viam prohibuit
aqua baptismi exstinxit: quia aqua est contraria
igni.
Complacui. Id est, bene placitum meum constitui,
ut tu in quo nihil nisi bonum placeas, et per te alii
non in se, sed in te, id est, tibi fide et claritate uniti
placeant.
CAPUT IV.
VERS. 1.-- Tunc Jesus. Post baptismum, quia
nulla est mora a tentatione: Ut mox doceat baptizatos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.