PL 114, col. 87

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

in omnes Evangelium disseminatum est. Unde sequitur: Habitantibus in regione.
Umbrae mortis. Mors est in inferno. Umbra hujus
mortis sunt peccata, quae nunquam sine morte. Qui
ergo vult fugere mortem, vitet umbram.
VERS. 17.-- Exinde. Postquam baptizatus est.
Baptismus idoneos facit ad praedicandum. Exinde, id
est, tradito Joanne: quia lege desinente sequitur
Evangelium, ut auroram sol. Humilis magister qui
doctrinam discipuli non impedit, sed exspectat donec
consummet cursum suum. In quo docet, ne quis ab
inferiore persona sermonem contemnat. Unde Apostolus. Si cui revelatum fuerit, prior taceat.
Poenitentiam agite. Eadem quae praeco praedicat:

ut ostendatur non alius quam qui in voce clamaverat.
Christus enim verbum quod clamat in Jordane
organo et in omnibus qui ab initio aliquid divinitus
dixerunt: et tamen iste solus vox, quia per eum praesens
verbum ostenditur quod alii longe nuntiaverunt.
Inter enim vocem et verbum nihil est medium,
sed ut vox sonuit, mox verbum percipitur: sicut
Joannes clausus destitit: Christus virtutibus claruit.
Unde Joannes est figura prophetarum et legis, qui
vere sunt vox clamantis sapientiae Dei, quorum Joannes
est finis, quibus cessantibus solum verbum, quod
in eis sonuerat, per se ostenditur.
[(RAB.)] Haec praedicatio Christi in Capharnaum
coruscantibus miraculis incepta, dicitur, etc., usque
ad Baptista incarcerato praedicare incepit.
VERS. 18.-- Qui vocatur Petrus. Vel quando primum
Andraeas adduxit eum, hoc nomen inditum est
ei, dum dicitur: Tu vocaberis Cephas [(Joan. I)]
, quod
interpretatur Petrus: quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: Tu es
Christus Filius Dei vivi, dictum est ei: Tu es
Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam [(Matth. XVI)]
.
[(BEDA.)] Petrus, agnoscens: Andraeas, virilis: quod
doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad
quia vero primus homo inobediens exivit, secundus
obediens ingressus est [(RAB.)] Matthaeus dicit post
habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes
dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret
Jesus in Cana Galilaeae, Andraeas Petrum adduxit, sed

nondum discipuli.
Mittentes rete. Quia quos saepe terrenis lucris
inhiare considerat, coelestibus desideriis advocat, et
per eos retibus Evangelii, alios de profundo iniquitatis
eripit, unde subdit: Venite post me, et faciam
vos fieri piscatores hominum [(Joan. I)]
.
VERS. 19.-- Piscatores. Piscaturus per piscatoria
vadit loca.
Mystice. Cum incarnatus carnem suscepit, divinitus
vidit in mari mundi spirituales piscatores:
et aliis quid essent ostendit, quos ab aeterno praevidit.
VERS. 20.-- Continuo. Perfecta obedientia est
sua imperfecta relinquere. Relictis retibus: quia et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.