PL 114, col. 86
Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
etc., usque ad in his tribus omnia genera
tentationum comprehenduntur.
VERS. 10.-- Scriptum est. David Goliam tribus
lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum
tribus testimoniis de lege. Dominum Deum tuum.
Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione
sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur
scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus:
vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem
et cuilibet homini hoc praeceptum esse insinuat.
Similiter, et illud: Non tentabis Dominum
Deum tuum, scilicet Filium et Patrem et Spiritum
sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter
ei propter se servitur.
Hic ostenditur, quod homo Christus, ut Deus et
Dominus sit adorandus ex debito.
Servies. Graece λατρεύσεις: λατρεία enim servitus dicitur.
Servitus communis Deo et homini et cuicunque,
Graece δουλεία dicitur. Illa vero quae soli Deo debetur,
latria dicitur: unde idololatria, quae quod soli
Deo debet, idolis dat.
Nota diabolum in his vinci in quibus Adam vicit.
Quem de gula tentavit, dum de ligno vetito gustare
rogavit. De vana gloria, cum dixit [(Gen. III)] : Eritis
sicut dii. De avaritia, cum ait: Scientes bonum
et malum.
VERS. 11.-- Accesserunt. Non quasi tunc primum
adeuntes, sed agonem Domini procul aspicientes, ne
videatur eorum praesidio eguisse vel vicisse. Sed ut
ille victus abiit, parati ad obsequium venerunt. Sicut
in hoc agone militia nostra praestruitur, ita in
obsequium angelorum gloriosa remuneratio docetur.
VERS. 12.-- Cum autem audisset. [(RAB.)]
Hic Matthaeus,
sicut Marcus et Lucas, praetermittit primum
adventum Domini in Galilaeam, postquam, etc., usque
ad, Hoc fecit initium signorum Jesus. Et iterum: Nondum
Joannes missus erat in carcerem.
Joannes, etc. Quod erat propter Evangelium. Jesus
hoc idem perfectius praedicans ad tempus cedit et
fugit, ut sit exemplum suis. In Galilaeam. Duae sunt
Galilaeae: una dicitur Judaeorum, altera gentium propter
inhabitationem gentium, quam partem dedit Salomon
regi Tyri qui gentes ibi posuit.
VERS. 13.-- Nazareth. [(RAB.)]
Unde Christus Nazaraeus
dicitur, vicus est in Galilaea juxta montem
Thabor, etc., usque ad quia in medio gentium ad
dilatandum verbum Dei fortiter consistit, ut credentibus
refugium periclitantibus ostendat fidei portum.
VERS. 15.-- Terra Zabulon. [(ID.)]
Quod primo positum
est praetermittit evangelista; scilicet: Primo
tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim [(Isa. IX)]
:
sicut et quod in medio est, etc., usque ad
sed pro figura eorum qui vocandi sunt de gentibus,
ea quae gentium est hic memoratur.
VERS. 16.-- Populus. [(AUG.)]
Populus iste qui prior
ductus est in captivitatem, et in tenebris vitiorum
erat, prior lucem praedicationis Christi vidit. Deinde