PL 114, col. 85

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Dei. De uno verbo, id est, sapientia Dei procedit
quidquid loquuntur sancti qui sunt os ejus.
VERS. 5.-- Tunc assumpsit. Prima et ultima tentatio
in deserto, media quoque historialiter, ultima fuit
postquam regressus est Jerusalem. Quia Matthaeus
non secundum ordinem historiae, sed secundum tentationem
Adae prosequitur: Lucas vero ut res gesta
est.
Quia ex responsione Christi victus et incertus remansit:
post primam ad secundam accessit tentationem.
Quod permisit se assumi, non infirmitas fuit, sed
patientia: in diabolo vero non virtus, sed superbia.
Nota haec omnia corporeis sensibus esse completa.
Nec mirum si se permisit circumferri: si sic

accipitur assumptio, qui permisit se crucifigi.
Supra pinnaculum. [(RAB.)]
In Palaestina desuper
plana erant tecta, et ibi erat sedes doctorum,
unde, etc., usque ad ostendit ut cuicunque bona et
alta imperanti obediamus, sed praecipitare volenti
contraeamus.
Si filius. [(BEDA.)]
In omnibus tentationibus hoc agit,
ut intelligat, etc., usque ad in specie hominis diabolum
apparuisse verisimile est.
Mitte. Haec vox convenit illi, qui omnes praecipitare
satagit: in quo infirmus ostenditur, quod nulli
nocere possit, nisi prius ille se deorsum miserit.
Suggerebat enim, ut aliquo signo exploraret quantum
apud Deum posset. Sed nemo debet tentare
Deum, quando habet ex humana ratione quid faciat.

Unde quamvis omnia posset, ait tamen suis: Si persecuti
vos fuerint in civitate ista, fugite in aliam. Et
ipse idem fugit et abiit et latuit. Nunc autem poterat
aliter de templo descendere, quam per jactantiam
se praecipitare. Postquam deficit humana ratio,
commendet se homo Deo, non tentando, sed devote
confitendo.
Quia angelis suis mandavit de te. [(BEDA.)]
Quod
bene dicitur de corpore, diabolus male interpretatur
de capite, etc., usque ad sed de auxilio angelorum
quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione
tacet.
VERS. 8.-- Iterum assumpsit. Haec tentatio ordine
praecessit, sed narratur praepostero, secundum quod

factum est Adae.
Ostendit, etc. Non quod visum ejus qui omnia videt
ampliaverit, sed vanitatem mundanae pompae
quam amabat, quasi speciosam, etc., usque ad
Non quod eam concupiscentiae oculo intueretur sicut
nos, sed sic haec ostensio fuit in mente, sicut medici
vident morbos sine laesione.
VERS. 9.-- Haec omnia tibi dabo. Haec de arrogantia
dicit: non quod totus mundus suus sit.
A principio quod Dei erat ut sibi usurparet diabolus
laboravit: unde ut in eis coleretur, idola invenit.
In his tribus notantur gula, avaritia, superbia.
[(RAB.)] Lucas avaritiam mediam ponit, ultimam superbiam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.