PL 114, col. 91
Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
timet opprobrium in terra; quantum quisque de
laude hominum laetatur, tantum de opprobrio tristatur.
Quem laus extollit, vituperatio deprimit: ubi
quis quaerit laudari tantum apud Deum, non timet
confundi in conspectu hominum. Mentientes. Hoc
addit ne glorietur de quo vere mala dicuntur. Etiam
addit: Propter me, quia aliquando falsa dicuntur,
quod accedit temeritate hominum, non tamen propter
Christum hoc patiuntur, quem non sequuntur.
VERS. 12.-- Quoniam merces vestra copiosa est
in coelis. Non in volubilibus, cum non in rebus volubilibus
merces aeterna esse debeat, sed in spiritualibus
firmamentis, ubi habitat sempiterna justitia.
Jam ergo sentiunt hanc mercedem qui spiritualibus
bonis gaudent. Sed perficietur cum mortale hoc induet
immortalitatem. Sic enim persecuti, etc. Temperat
exemplo rigorem passionis. Tribus modis fit
persecutio: odio cordis, dictis, factis.
VERS. 13.-- Vos estis sal terrae. Hic jam ostenditur
apostolorum officium, scilicet quod sunt sal
terrae et lux mundi. Hoc specialiter ad apostolos,
qui praedictis virtutibus, paupertate scilicet et aliis,
debent ornari, ut sint sal optimum condientes alios
doctrina, et vitae suae exemplo. Sal, salus a corruptione.
Unde propheta: Posui te in lucem gentium,
ut sis salus mea usque ad extrema terrae.
Quod si sal, etc. Id est, si vos, per quos alii condiendi
sunt, adversis vel prosperis cesseritis: per
quos a vobis error auferetur, cum vos Deus tollere
aliis elegerit? Ad nihilum valet: quia (ut alius
evangelista ait) nec terrae utilis est quam suo injectu
germinare prohibet, nec sterquilinio quod non
fecundare sinit. Sic qui retro vadit, nec ipse fructum
fert, nec alios valet excolere, sed ab Ecclesia ejicitur,
et in haec verba ridetur: Hic homo coepit aedificare,
et non potuit consummare. Si sal evanuerit [(Luc. IV)]
.
Id est, si timore vel cupidine doctor saporem
sapientiae omiserit, per quem fatuitas ejus
emendabitur? Hoc solis apostolis convenit: Quod
sequitur, omnibus magistris: Ad nihilum valet ultra,
etc. In fine de omnibus concludit sic: Nisi abundaverit
justitia, etc.
Et conculcetur ab hominibus. Sanctus et verus minister
Christi, etsi a malis ridetur, conculcari non
potest, quia mente fixus in coelo manet.
VERS. 14.-- Vos estis lux mundi. Prius sal quam
lux, quia prius vita quam doctrina: vita ducit ad
scientiam veritatis. Qui Deum timet, scientia non
caret.
Lux mundi. Alia causa est quare non debent deficere:
quia illuminati a Christo verbo et exemplo:
quocunque illati mundanis lucem fidei et scientiae
debent ministrare. Et sicut (quia sunt sal) debent
corruptionem pellere: sic et tenebras (quia lux sunt)
fugare.
Non potest civitas, etc. Quia apostoli fundamenta
sunt, apte civitas dicuntur. Supra montem. Locus
montem justitiae innuit, qui excelsus est, quo propalamini