PL 114, col. 92

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

ne vos abscondatis. Non enim facultas subterfugiendi
vel clam aliquid faciendi; ideo subditos
misericorditer intus consilio regite, et extra contra
adversarios pro justitia pugnando defendite: quod
pertinet ad spiritum consilii et fortitudinis.
VERS. 15.-- Neque accendunt lucernam. Domesticis
exemplis docet, ne celent lucem verbi sibi commissam.
Non accendunt, id est, non ideo data est
doctrina praedicationis ut celent eam et subjiciant
servituti corporis, dum aliqua timent. Sed corpus
suum ministerio Dei subjiciant, ut per vocem et
caetera corporis officia lux excellentior caeteris appareat.
Unde dicitur [(I Cor. IX)] : Castigo corpus meum,
etc. Vel, Christus lucernam accendit, dum testam
humanae naturae flamma suae divinitatis implevit:

quam nec credentibus abscondit, nec modio, id est
mensura legis, vel terminis unius gentis inclusit. Sed
super candelabrum, id est, Ecclesiam fidem suae incarnationis
affixit, ubi omnes possint intueri, qui in
domo, id est, Ecclesia sunt vel mundo. Unde subdit: Sic luceat,
etc. Candelabrum. Sicut lucerna Christus,
candelabrum crux est, super quam erat levandus.
Candelabrum Ecclesia, quae verbum vitae praesentis
bajulat.
VERS. 16.-- Sic luceat, etc. Et haec omnia ita
agite, ut non finem boni operis in laudibus hominum
constituatis. Ut videant, etc. Opera requiro, ut
videantur, et sic doctrina confirmetur: et hoc non ad
gloriam vestram.
VERS. 17.-- Nolite putare. Postquam hortatus est

omnia pati pro veritate, et non celare, et gloriam
Dei facere, incipit docere quid docturi sint. Quasi
diceret: Quid est quod vetas abscondi, pro quo jubes
omnia pati? an est aliquid contra legem? Non veni
solvere legem, sed adimplere, vel faciendo quod
dicit, vel supplendo quod deerat et imperfectum
erat.
VERS. 18.-- Iota. [(BEDA.)]
Hic ostenditur, quod
quae minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus
plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota
decem significat, id est decalogum, cujus apex est
Evangelii perfectio.
Omnia fiant. Spiritualiter impleantur, vel imperfecta
perficiantur, et significantia, id est impletione,
consummentur.
VERS. 19.-- Qui ergo solverit, etc. Minima sunt
crux Christi et passio, quam qui erubescit minimus
est; qui confitetur magnus. Vel Pharisaeos notat,
qui mandata Dei dimiserunt pro suis traditionibus,
quae nihil valent, dum vel minimum, quod in lege
est, praetereunt. Moraliter autem solvit qui non implet,
sed tenet sicut infirmis data sunt. Vel qui non
intelligit spiritualiter. Solvere, non est agere, quod
recte intelligit, vel non intelligere quod non depravat,
aut minuere integritatem superadditionis
Christi.
Minimus vocabitur, etc. In regno coelorum minimus
vocabitur qui erit in eo indignus, in quo nullus
minimus sed omnes magni.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.