PL 114, col. 100

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

[(CHRYSOST.)] Si paucis orandum est, cur parabolam
proposuit Lucas ad montem semper esse orandum,
etc., usque ad Si quidem et Christus et Paulus
jussit breves, sed crebras fieri orationes ex paucis
intervallis.
[(CASS.)] Utilius censent (Patres) breves quidem
orationes, sed creberrimas, etc., usque ad succincta
brevitate vitemus.
Putant enim. Putantes quod persuasibilibus verbis
Deus mulceatur. Vel si absens est vocetur:
et quod nescit, verborum ambagibus doceatur.
VERS. 8.-- Nolite ergo assimilari eis. Non enim
apud Deum agendum est verbis, sed rebus, intentione
cordis, affectu simplici. Quae cum dicimus, non
eum docemus, sed nos tempore orandi recordamur.
Scit enim pater.
Cur ergo scienti loquimur? Non ut
nostrae faciamus indicium voluntatis, sed ut excitemus
piae devotionis obsequium.
VERS. 9. Pater noster. [(BEDA.)]
Inter caetera salutaria
monita et divina, quibus consulit credentibus,
formam orandi proposuit, etc., usque ad et hi sunt
veri adoratores, qui Filii per gratiam adorant Patrem
in spiritu et veritate.
Nulla oratio magis spiritualis est quam illa quae
ex ore Filii, qui est Veritas, processit. Pater noster.
Cui non timore, sed amore haereditatis servimus.
Dum Pater dicitur, de adoptione cogitemus, ut Patri
pium affectum rependamus. Dum dicitur noster, fraternitatis
admonetur, cum sit communis adoptio
omnibus. Nemo dicat meus, quod proprie filio convenit,

cui pater est per naturam. Unde alibi. Vado
ad Patrem meum [(Joan. VII)]
, specialiter per naturam:
et vestrum, conjunctum per gratiam. Pater
noster dicitur, quod commune omnibus, nemo dicat
meus: quod solum Christo convenit, qui filius est
per naturam; aliis conceditur communis gratia adoptionis.
[(RAB.)] Monetur nobilis et dives non superbire,
etc., usque ad Quid negabit filiis, qui jam dedit quod
pater est?
[(AUG.)] Nusquam invenitur praeceptum populo
Israel, ut diceret: Pater noster, aut oraret, etc., usque ad
si ab ejus mandatis non aberrarent. Sicut
est illud: Filios genui et exaltavi [(Isa. I)]
, etc
In coelis. Spiritualibus, ut ad spiritualitatem in qua

habitat, festinare discamus, et coelestia ab eo quaeramus.
Sanctificetur nomen tuum. Videnda est harum
distinctio septem petitionum. Nam cum vita nostra
temporaliter agitur speraturque aeterna, priora sunt,
etc., usque ad liberatio enim facit liberos, id est,
filios, ut dicamus spiritu adoptionis, Abba Pater.
Amen, significat in omnibus his petitionibus indubitanter
a Domino tribui quod petitur, si ultimae
conditionis pactum servare non negligimus. Unde
subdit: Si dimiseritis, etc. Sanctificetur, etc. Hic
spiritum sapientiae oramus, ne a sanctificatione nominis
primus in aliquo discrepemus: sed patris
nomen in filiis moribus et vita ostendatur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.