PL 114, col. 954

De rebus ecclesiasticis (Walafridus Strabo), J. P. Migne

subnectitur paulo inferius: dicendum tamen est
unde sumpsit initium ut in Ecclesia antiphonae decantentur.
Ignatius Antiochiae Syriae, tertius post
apostolum Petrum episcopus, qui etiam cum ipsis
degebat apostolis, vidit angelorum visionem quomodo
antiphonas sanctae Trinitati dicebant et hymnos.
Isque modum visionis Antiochenae tradidisse probatur
Ecclesiae, et ex hoc ad cunctas transivit Ecclesias.
Notandum hymnos dici non tantum qui metris
vel rhythmis decurrunt, quales composuerunt Ambrosius,
Hilarius et Beda Anglorum Pater, et Prudentius
Hispaniarum scholasticus, et alii multi,
verum etiam caeteras laudationes, quae verbis convenientibus
et sonis dulcibus proferuntur. Unde
et liber Psalmorum apud Hebraeos liber hymnorum

vocatur. Et quamvis in quibusdam ecclesiis
hymni metrici non cantentur, tamen in omnibus generales
hymni, id est laudes, dicuntur. Cantandos
etiam illos qui legitime componuntur, Toletani auctoritas
concilii ostendit, inter alia sic dicens: Et quia a
nonnullis magno studio in laudem Dei atque apostolorum,
et martyrum triumphos, compositi esse
noscuntur, sicut sunt hi quos beatissimi doctores
Hilarius atque Ambrosius ediderunt: quos tamen
quidam specialiter reprobant, eo quod de scripturis
sanctorum canonum vel apostolica traditione non
exsistunt: respuant ergo et illum hymnum ab omnibus
compositum [comprobatum], quem quotidie publico
privatoque officio in fine omnium psalmorum
dicimus: Gloria et honor Patri, et Filio, et Spiritui

sancto in saecula saeculorum. Amen; sed et ille hymnus
quem nato in carne Christo angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae
voluntatis;
reliqua quae ibi sequuntur ecclesiastici
doctores composuerunt: ergo nec ipsi in ecclesiis
canendi sunt, quia in sanctarum Scripturarum libris
non inveniuntur? Componuntur missae sive preces
vel orationes, sive commendationes, seu manus
impositiones, ex quibus, si nulla decantantur in Ecclesia,
vacant omnia officia ecclesiastica. His verbis
ostenditur multa in Ecclesia noviter componi, quae
non sint, si a fide veritatis non abhorreant, abjicienda.
Porro hymni metrici ac rhythmici in Ambrosianis
officiis dicuntur, quos etiam aliqui in missarum
solemniis propter compunctionis gratiam,

quae ex dulcedine concinna augetur, interdum assumere
consueverunt. Traditur siquidem Paulinum,
Forojuliensem patriarcham, saepius, et maxime in
privatis missis, circa immolationem sacramentorum
hymnos vel ab aliis vel a se compositos celebrasse.
Ego vero crediderim tantum tantaeque scientiae
virum hoc nec sine auctoritate, nec sine rationis
ponderatione fecisse. In officiis quoque quae
beatus Benedictus abbas, omni sanctitate praecipuus,
ordinavit, hymni dicuntur per horas canonicas:
quos Ambrosianos ipse nominans, vel illos vult intelligi
quos confecit Ambrosius, vel alios ad imitationem
Ambrosianorum compositos. Sciendum tamen

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.