PL 115, col. 109

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

labore desudantes, subito, Domino annuente, in onus
curae pastoralis, a qua te excusare minime licuit,
pro aliorum salute suffectus es. Ergo inibi te subrogatum,
quo sub gravi falce depressum etiam lacrymabili
ore declamas, eo quod salutaria dicta et
mella animarum sedula meditatione, ut prius imbibere
non licet, rursus me accersito auctoritate praelationis,
coepisti, non suggerendo, ut dudum, sed
quodammodo intentando imperare, ut aliqua opuscula
ex libro Geneseos, maxime sex dierum opera,
a Domino patrata, juxta litteram, quae valde difficillima
videntur, sicut a doctore tradita fuerant,
liquido sermone depromerem; quoniam spiritalem
intelligentiam, quae in nonnullis locis magnam obtinet
nebulositatem, in libris Patrum te habere, et

maxime a beato Isidoro, viro eruditissimo, enucleatum
testaris, licet omnia quae in praefato volumine
continentur mysteria, non ab eo inveniantur compacta,
et [Cod. Z. om. et] etiam, quod est gravius,
ea quae a tanto doctore praetermissa sunt, secundum
quod [Cod. Z., quae] tradita mihi fuerant, et per me
invenire potuissem, ut suis insererem locis, libera
auctoritate imperasti. Cujus praeceptionis censuram
pertimescens, tacita cogitatione assensum praebere
decrevi. Sed quanquam multa forent, siquidem prae
omnibus duo sunt quae me ab hoc opere maxime
deterrent. Unum, quod huic oneri me imparem reperio,
praesertim cum nulla sim scientia liberalium
artium oppletus, non syllogismorum schematumque
ac troporum figuris ornatus, licet aliquid praelibassem.

Non etiam flore veteris scientiae fultus, sed indoctus
eloquio, exsors elogio. Aliud, quod tanta
obscuritate obnubilatur, ut mihi vix aliquid interlucere
videatur. Unde miror quare tantus vir, non
solum sapientiam artium indeptus, verum etiam
sacrarum Scripturarum divitias nactus, ut merito
illud epithalamium decantare gratulabundus valeas: Introduxit me rex in cellaria sua
[(Cant. I, 4)]
et reliqua,
mihi viribus destituto, acerrima jussione
molem tanti ponderis imponere studueris.
Verumtamen, ut affatus sum, perpendens quod
tuis me obsecundare oportebat imperiis, memorans
illius Dominici praecepti, quo ait: Qui vos audit, me
audit, etc. [(Luc. X, 16)] , diu multumque dubitans,
virium mearum impossibilitatem anxio animo trutinans,

velut nauta naufragus fluctuum procellis turbatus,
tandem portum orationis pavens, fateor,
petii; ut largitor rerum, unica spes, orbis Dominus,
vires, licet indigno, tribueret, quatenus hoc recto
[ Z., rato] tramite, imo intemerata fide explere potuissem.
Denique ipso inspirante, quamvis pavido
conatu, tamen tuis jussionibus parere studui; ac
sex dierum opera juxta historiam, licet tropica permista
sint, pauca prout mihi tradita fuerant, impolito
sermone enucleavi. Cumque jam finem defigere
ultima dictando decreverim, et super hac re reticere
ultra penitus disposuissem, repente magister ingressus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.