PL 115, col. 110

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

his me verbis blande alloquitur: Quid, inquit,
affabilis fili? quid [ Z., quod] cum tanto studio edisseras?
Quod cum celare non auderem teste conscientia,
humili ore deprompsi. Ipse vero nosse gestiens,
ut est sagacis ingenii solers, si quid utilitatis edidissem,
coram se relegi praecepit. Quae perlecta, ut ita
dicam, laudavit, atque, inquam, approbavit, contulitque
etiam mihi librum beati Augustini contra
Manichaeos super hac re luculento sermone exaratum,
unde ea quae digesseram, comprobare quivissem.
Quo ferventi astu lustrato, Christo praeduce,
non solum in sensu, verum etiam in quibusdam locis
syllabisque concordantem inveni. Deinde [ Z.,
Dein] imperat juxta suum nomen locutione melliflua,
ut ignavia temporis non pigrescerem, et coeptum

opus non sinerem, sed solerti studio peragere tentarem.
Rursus pertractans, ne forte ad aliquorum
profectum, saltem parvulorum fieri juberetur, jam
divino auxilio fisus, tuis, Pater, ejusdemque magistri
praeconiis provocatus, orationumque vestrarum
suffragiis fretus, opus imperatum, quanquam sermone
inculto, texere sum aggressus. At vero ne quis
mea inserta conjiceret, sanctorum Patrum hinc inde
volumina aggregans [In cod. Petr. deest aggregans],
ut ex eorum dictis corroborarem ea quae describerem;
unde nonnulla ex eorum quodammodo magnis
fluminibus profundisque gurgitibus in rivulum derivavi
exiguum, praecipua et propria eorum indidi dicta.
Nonnulla quippe causa brevitatis, sensum
eorum sequens, propriis intuli verbis; aliqua vero

quae ex traditione didici, et in tomis penes nos invenire
non potui, constipulata exemplis subnectere
praesumpsi, et in libelli modum finire decrevi, ut
qui diversis causarum tumultibus occupatus, latissimos
doctorum non vacat percurrere campos, hunc
admodum brevitate collectum ocius lustrare quivisses
libellum, quem peto, ut sagaci examinatione
percurras, et tuis phaleramentis facetae urbanitatis
decorare studeas, ne sciolis fastidium generet, et
aures sapientium sermo incultior commaculet.
Sed antequam isagoge ad calcem perveniat, notandum
est quod in quibusdam locis veritatem videlicet
historiae semper pandens, spiritalem moralemque
intelligentiam inserere nisi sumus, inibi scilicet ubi
praedixisti ut historia veritatem factorum, ac fidem

relationis inculcet, et spiritalis intelligentia ad coelestium
figurarum secreta perducat, et moralis persuasio
ad meliorationem vitae invitet; ne solummodo
historia [ Z., historiae] pressus, sed spiritalis, imo
moralisque [ Z., moralis] dulcedine captus lector,
excusationis invenire possit anfractus: sed ex hoc
cum ambrosios coeperit decerpere gustus, magis
libenter campos doctorum satagat lustrare ovans
latissimos. Vale.
Explicit praefatio.
INCIPIT TEXTUS OPUSCULI IN GENESIM.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.