PL 115, col. 113

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

Dei quam coelum et terra; et qui hoc quaerit,
majus aliquid quaerit quam est voluntas Dei, et nihil
majus invenire potest. Compescat se ergo humana
temeritas, et id quod non est non quaerat, ne id quod
est non inveniat. Et si voluntatem Dei nosse desiderat,
fiat amicus Dei. Quia si alicujus voluntatem
hominis nosse vellet, cui amicus non esset, omnes
ejus impudentiam [ Z., imprudentiam] aut stultitiam
deriderent. Attamen arbitrari possumus mundum
istum hominis causa esse fabricatum, qui domus
illius quodammodo factus est; qui, cum diversis constet
substantiis, unus est [ Z. om. est] tamen multis
membris aptatus, ut ex his invicem mutuis operibus,
quae necessaria homini futura erant gignerentur.
Denique quod ait: Creavit Deus coelum et terram,

nonnulli simpliciter intelligentes, quibus sacra Scriptura
nidus est, et non habentes pennas quibus
queant alta petere, dum audiunt Deum, putant eum
esse corporeum, et aliqua mole mirae magnitudinis
summaque potentia praeditum. Isti enim non sunt
per omnia contemnendi, sed potius implorandum est
[ Z., om. est] pro eis, ut Dominus mittat angelum
suum qui eos in nidum recollocet, et plumescant,
atque alas spiritalis intelligentiae accipiant, ut Deum
incorporeum et invisibilem intelligant, ne tanquam
pulli implumes a viantibus conculcentur.
Alii vero, altioris intelligentiae sapientia [ Z., intelligentia
sapientiae] praediti, quibus divina Scriptura
non jam quodammodo nidus, sed fructus est atque
cibus, qui per ramos hujus arboris gratulando volitant,

attendentes ipsum Deum incorporeum, invisibilem,
et intelligunt qualiter in Filio, hoc est, in
Verbo suo non transeunter sonando, sed aeternaliter
manendo, creavit coelum et terram. Itaque [ Z., jamque]
quod sequitur: coelum et terram, diversi diversa
sentiunt. Nonnulli nomine coeli volunt intelligi coelum
istud conspicuum; et terrae nomine terram hanc
visibilem, ex qua gignuntur universa. Alii quippe
illud intelligi volunt coelum thronum Dei, quod solius
[ Z., solum] praesentiae divinae ab omni volubilitate
hujus mundi manet secretum, de quo in sequentibus
plenius suo loco dicturi sumus. Alii autem in coelo
intelligunt spiritales creaturas, id est angelicam dignitatem;
quia prima die ipsam spiritalem condidit,

de qua legitur in libro beati Job: Cum me
laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes
filii Dei [(Job. XXXVIII, 7)]
; in terra vero informem
materiam. Alii quippe vocabulo coeli ac terrae ipsam
informem materiam, ex qua creatum est coelum et
terra.
Nec immerito, quia futurum erat ut ex ipsa
formarentur. Nam coelum postea scribitur factum.
Taliter dictum est quemadmodum si, semen arboris
considerantes, dicamus ibi esse radices, et robur, et
ramos, et fructus, et folia, non quia jam sunt, sed
quia inde futura sunt. Ipsa enim confusa [Petr., inconfusa]
materia quasi semen coeli ac terrae erat.
Nam illi qui coeli nomine hoc visibile coelum, et terrae
vocabulo hanc conspicuam intelligi volunt, si eis opponatur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.