PL 115, col. 114

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

quid [ Z., quod] Deus fecerit secunda et tertia
die, omnino non habent quid respondere queant.
Qui vero, ut dictum est, coeli nomine spiritales intelligunt
dignitates, ac terrae vocabulo informem materiam,
ex qua cuncta formata sunt, hi quoque recto
sentiunt, et sensus eorum credendus est, ita tamen
si idonei sunt ad discernendum [ Z., discendum] quid
praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione,
quid origine. Nam duo quae in primo et in ultimo
ponuntur loco, difficillima sunt ad intelligendum.
Arduum namque est et difficillime comprehendi potest
qualiter Deus sua aeternitate cuncta praecedit [Petr., procedit].
Duo vero quae medio ponuntur, id
est qualiter tempore flos fructum, et electione fructus
florem praecedat, facile valet comprehendi. Caeterum

quomodo origine, ut sonus cantum praecedit,
obscurum ad capiendum est. Sed notandum est quia
omnis cantus sonus, non omnis sonus cantus. Sonus
enim formatus fit cantus, et non solum cantus, sed
etiam suavis ac dulcis, ideoque sola origine sonus
praecedit cantum. Sic quippe informis materia non
aeternitate praecedit formatas creaturas, sicut Deus
ipsam. Non tempore, quia tempora non fuerunt nisi
post formatas creaturas. Nec electione cum penderet
extremior, quia potiores sunt formatae creaturae
quam informis substantia; sed sola sua origine praecedit
formatas creaturas. Deus enim ex nihilo condidit
informem materiam, et ex ipsa cuncta creavit,
juxta quod scriptum est in libro Sapientiae: Non
enim erat manus tua, Domine, invalida, qua creasti

mundum ex informi materia [(Sap. XI, 18)]
. Unde philosophi,
prout jam dictum est, non valentes penetrare
quemadmodum divina Sapientia mundum creavit
ex nihilo, aestimabant coaeternum esse mundum.
Ista propterea dicunt, quia attendunt fabrum, et
non Deum. Aiunt enim: Lignum adjuvat fabrum, et
argentum argentarium, et aurum aurificem. His
enim quamvis indigeant, tamen creare nequeunt.
Dominus autem nihil horum indiguit, sed ex informi
materia condidit omnia, non extra se tanquam faber
(non enim faber facit lignum, sed de ligno aliquid
facit). Omnipotens autem nulla re adjuvandus erat,
quam ipse non fecerat, ut quod volebat efficeret,
alioquin Deus non esset.
Sed quaeritur cur ita dictum est: In principio

fecit Deus coelum et terram, et non dictum est: In
principio dixit Deus: Fiat coelum et terra, sicut de
luce narratur: Dixit Deus: Fiat lux, et reliqua?
Nisi quia prius universaliter nomine coeli et terrae
comprehendendum erat, et commendandum quod
fecit, et deinde per partes exsequendum, sicuti actum
legitur. Sequitur:
VERS. 2.-- Terra autem erat inanis et vacua. Cum
superius ait: Creavit Deus coelum et terram, cur dicitur: Terra autem erat inanis et vacua?
nisi quia
ipsa informis materia, quae nomine terrae dicta est,
inanis erat et vacua. Inanis videlicet, id est incomposita
et necdum coadunata in species suas.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.