PL 115, col. 118

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

Z., dicta] sequi, et expositionem magistri nisi
sumus.
Et divisit Deus lucem ac tenebras [ Z., a tenebris ],
et reliqua. Id est, coelestes angelorum cives ab inmundis
spiritibus, quando Lucifer avertendo a Creatore,
et convertendo ad se, aestimans sibi sufficere,
superbia tumidus, sine auxilio sui conditoris, ejectus
est cum suis sequacibus a coelestibus, et caeteri
in sua stabilitate permanserunt, hos nuncupans
diem, illos noctem, juxta quod sequitur, appellavitque
lucem diem, et tenebras noctem. Quia ruina ruentium
aeterna facta est stabilitas permanentium, licet
quidam dicant quod divisio lucis a tenebris distinctio
sit formatae rei ab informi; appelatio autem diei
et noctis, inquiunt, insinuatio distributionis est,

qua significetur nihil Deum inordinatum relinquere.
Sed quod ait, vocavit, dicitur, vocari fecit. Quia sic
distinxit omnia et ordinavit, ut discerni possent et
nomen accipere. Sequitur:
VERS. 5.-- Factumque est vespere et mane dies
unus. Quaerendum est cur dicatur, vespere et mane,
cum adhuc non erat sol in firmamento, cujus occasu vespere
et ortu mane efficerentur? An forte tantum
spatium prima, et secunda, et tertia dies habuit,
quantum est ab ortu solis usque ad occasum, et
iterum aquilonem gyrando revertitur ad orientem,
ut suo fulgore tenebras mundi propellat, et quod
spatium illi qui in antris et in ergastulis, licet luce
careant, sentire per usum possunt; quod fortassis
ita intelligi valeret, nisi adderetur vespere et mane.

Unde restat ut in [Cod. Z. om. in] vespera intelligatur
perfectio praecedentis operis, et mane inchoatio
subsequentis. Loquitur enim more nostro
Scriptura, ut distinctio operum Dei intelligatur.
Porro quod ait, vespere et mane dies unus, potest
referii ad angelicam creaturam. Quando enim intuitum
avertebat a Deo, et convertebatur ad contuendam
creaturam, quodammodo vespere erat; cum
vero ad Creatorem convertebatur, ut in ipso clarius
intelligeret creaturam, mane erat. Verumtamen si
permansisset in consideratione creaturae, non solum vespere,
sed etiam nox esset. Dies unus bene additur
propter unitatem angelicae dignitatis, quae ita
uni Deo contemplando inhaeret, ut nunquam intuitum
amoveat a contemplatione.
VERS. 6.-- Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum,
et caetera. Firmamenti nomine coelum conspicuum
appellatur, jam distinctum ab illa informi materia,
de quo in sequentibus dicitur: Vocavitque Deus firmamentum
coelum. Sed quaerendum est quale sit firmamentum,
quod dividat aquas superiores ab inferioribus?
Nam nonnulli dicunt firmamentum esse
coelum aereum, a quo aves coeli nominantur, quod
dividat aquas nubium ab aquis fluminum. Alii vero
intelligi volunt coelum sidereum, sive aethereum, eo
quod dividat aquas superiores ab inferioribus. Neque
enim incredibile est invisibiles aquas consistere
super firmamentum, sed si sunt non fluidae, quia
non fluitant, sicut istae visibiles. Unde aliqui glaciali

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.