PL 115, col. 119
Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne
soliditate persistere aestimant, non vaporali tenuitate,
sicut ex stella Saturni, quae frigidissima est,
autumant. Quia, inquiunt, ex his aquis frigidam
esse, eo quod juxta summum coelum per triginta
annos cursum suum peragat, licet hoc negare velint,
qui de ponderibus disputant. Nec propriis distinctae
locis locatae tanquam flumina, et non locorum sedibus,
sed dignitate naturae superare coelum dicunt;
quia cum sit coelum corpus pulcherrimum, omnis
invisibilis creatura, ut beatus Augustinus ait, excedit
etiam pulchritudinem coeli. Ideoque, ut idem doctor
eximius putat, aquae super coelos sunt. Ait enim:
Quo modo autem et qualeslibet aquae ibi sint, esse
ibi eas minime dubitemus; quia major est, inquit,
Scripturae hujus auctoritas, quam omnis humani
ingenii capacitas. Quae aquae universam terrae superficiem
in tantam tegebant altitudinem, sicut alii
doctores aiunt, ut usque ad illos locos pertingerent
ubi nunc usque super firmamentum coeli ex parte
residentes, nomen Dei creatoris cum coelis coelorum
laudare, non desinunt. Denique si aliquis hoc
negare voluerit, iste, si hominem crearet, ut Deus,
epitimam non poneret in capite, sed in stomacho.
Attamen de hac re non est nostrum temere definire,
quia remota est a nostris visibus. Quidam autem
aquas supernas accipiunt populos angelorum, de
quibus scriptum est: Et aquae, quae super coelos sunt;
laudent nomen Domini [(Psal. CXLVIII, 4)]
. Inferiores
vero aquas homines terrae [ Z., terra] degentes, de
quibus dicitur: Aquas quas vidisti, populi sunt et
gentes, quas utique coelum sidereum ab invicem segregat.
VERS. 9.-- Dixit quoque Deus: Congregentur aquae,
quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida,
et reliqua. Si enim totus mundus erat aquis plenus,
ubi congregatae sunt, nisi quod ait: Congregentur in
locum unum? ac si diceret: Distinguat, atque producat
jam ex se species suas illa informis materia,
et appareat species aquarum, et species terrae. Ipsa
enim congregatio in unum ipsa est aquarum formatio,
quas videmus et tangimus. Et quod ait, appareat
arida, quid aliud dici intelligendum est, nisi materies
accipiat visibilem formam, quam nunc habet
terra ista? Quae bene, inquam, terra arida vocatur,
quia, sicut ignis proprie calorem, et aqua humorem,
ita quoque terra ariditatem habet.
VERS. 10.-- Congregationesque aquarum appellavit
maria. Notandum quod omnes congregationes aquarum,
sive dulces sint sive salsae, juxta idioma linguae
Hebraicae maria nuncupantur. Sed in Hexaemeron
jam dicti doctoris Bedae ita legimus: Fieri, inquit,
potuit, ut terra ipsa longe lateque jussu Creatoris
subsidens, alias partes praeberet concavas, quibus
fluentes aquae reciperentur, ut appareret arida.
Potest etiam non absurde intelligi ac credi rariores
primarias fuisse aquas, quae velut nebula terras tegerent,
congregatione autem esse spissatas, quae
datis sibi locis capi possent, apparente arida in
reliquis. Et bene ait, in locum unum, quia jugi unda