PL 115, col. 120
Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne
atque continua Oceano ac mari junguntur Magno.
Sequitur:
VERS. 11-13.-- Germinet terra herbam virentem, et
reliqua, usque cujus semen sit in semetipso. Cur ait, in semetipso,
cum multae arbores non proferant fructum, ut in ipso habeant semen? Sed sciendum est
quia si non habent in fructu, habent in radice, ex
qua germinentur.
Et vidit Deus quod esset bonum, et caetera. Si ergo
herbae, et fructus terrae, et ligna pomifera bona
sunt, et dictum est: Vidit Deus cuncta quae fecerat;
et erant valde bona; et ad extremum subjungitur: Requievit Deus ab omnibus operibus;
quid de herbis
venenosis, et lignis nocivis dicendum est? Et quid
est quod ad Adam ait de spinis et tribulis: Terra tua
spinas et tribulos germinabit tibi? nisi ut intelligat
qui proponit, quia non absolute dictum est: Terra
spinas et tribulos germinabit, sed ait, tibi; ac si diceret:
Incipiat tibi germinare ad exercitium laboris,
quae prius germinavit pabulum ad usus jumentorum
et bestiarum. Nisi enim peccasset, nequaquam
noxia illa terra germinaret. Unde apparet quia post
peccatum illius coepit terra spinas gignere. Nam de
herbis arboribusque venenosis et nocuis sciendum
quia valde bona condita sunt; quia si non praebent
escam, administrant medicinam; et si nobis noxia
videntur, feris et avibus innoxiae sunt, quia eis praebent
pabulum, licet nobis non praebeant alimentum.
Et ideo, sicut dictum est, omnis creatura valde bona
condita est, sed post peccatum primi parentis actum
est ut aliquae infructuosae arbores et steriles apparerent,
et herbae venenosae, ut ex ipsis homo peccatum
suum quodammodo consideraret, et commoneretur
aliquando averti a peccatis, et ad Dei praecepta converti,
et expavesceret amittere culturam Dei, et sterilis
apparere in agro Ecclesiae, si non esset arbor
fructuosa. Seu propterea arbores infructuosae, et
herbae nocivae creatae; ut nulla indignis aperiantur
mysteria [ Z., ministeria], neque ostendatur in qua
figura futurorum ista dicta sunt.
VERS. 14-19.-- Dixit autem [ Z., itaque ] Deus:
Fiant luminaria in firmamento coeli, et caetera. Si
quarta die facta sunt luminaria, quare superius [ Z.,
prius] dictum est vespere et mane, nisi, prout jam
dictum est, in vespere accipitur expletio precedentis
operis, in mane inchoatio subsequentis?
Et sint in signa, et tempora, et annos, et dies. In
signa, juxta quod Dominus ait: Erunt signa in sole,
et luna, et stellis [(Luc. 21, 25)]
. Signa dicuntur eo
quod in futurum aliquid signant quia sunt talia signa
in sideribus quae tempestates, et pluvias, et bella
denuntiant, et etiam nonnulla navigantibus in mari
viam ostendunt. Et in tempora, quia suis vicissitudinibus
tempora distinguunt, veris videlicet et aestatis,
autumni et hiemis. Dies et anni ad cursum solis
et lunae quia sunt solares dies, sunt et lunares juxta
calculatores. Seu quia antequam formarentur, non
erat unde diei noctisque horae signarentur. Nam
scriptum est: Fecit lunam in tempora [ Z., tempore ];