PL 115, col. 133

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

et custodiret illum, id est, operaretur praecepta justitiae,
et perseveraret in mandato, et custodiret semetipsum,
ne perderet paradisum. Dicunt et aliter: Tulit ergo Deus hominem, et posuit eum in paradiso,
ut operaretur et custodiret illum,
id est ut ipsum
hominem Deus operaretur, et custodiret illum;
operaretur, ut justus esset; et custodiret, ut tutus
esset; sicut terra operari dicitur ab hominibus
non creando, sed exercendo, ut fructum ferat,
quem sensum nonnulli reprehendere voluerunt,
quia, inquiunt, si eum custodiret, non peccaret. Sequitur:
VERS. 16.-- Praecepitque ei dicens: Ex omni ligno
paradisi comede, etc. Quaeritur quomodo loquebatur
Adae Deus? Aut per coelestem substantiam, quomodo

nunc loquitur angelis; aut per corporalem
speciem, id est ex aere coelesti sumpta imagine, sicut
olim patriarchis; aut inspirando in mente, quomodo
prophetis, sicut scriptum est: Dixit mihi, qui loquebatur
in me? Sed sciendum est quia prius, antequam
peccaret, loquebatur ei per coelestem substantiam,
sicut angelis; postquam vero peccavit, per
subjectam creaturam, id est per angelum.
VERS. 17.-- In quacunque die comederitis ex eo,
morte moriemini. Quaeritur de qua morte dicatur,
utrum de morte corporis, an de morte animae, an de
morte gehennae? Sed sciendum est quia de utraque
morte sentiendum est, animae videlicet et corporis.
Animae mors est, dum propter peccatum quodlibet

Deus deseritur [ Z., eum Deus deserit], qui est vita
ejus. Mors corporis est, dum propter necessitatem
quamlibet corpus deseritur ab anima. Quia sicut
Deus est vita animae, ita anima est vita corporis,
quam mortem corporis peccando promeruerunt, quoniam
immortales forent si non peccassent; et licet
non statim fuissent mortui, sed post longum tempus,
tamen quia jam spes immortalitatis amissa erat,
futura mors praesens dicta est, quoniam haec coepit
in spe haberi. Unde Symmachus transtulit, mortales
eritis. Et hanc duplam hominis mortem Christus sua
simpla morte destruxit. Nam sola carne mortuus est
ad tempus, anima vero nunquam, quoniam nunquam
peccavit. Possumus etiam mortem gehennae intelligere,
qua nunc cruciatur anima privata societate

sanctorum, quae post judicium recepto corpore pariter
poenam sustinebit. Unde nonnulli, auctoritate
Scripturarum fulciti, quatuor mortes ostendunt:
prima mors est, inquiunt, animae, quae deserit suum
creatorem. Cum enim deserit, peccat. Hinc Dominus
in Evangelio ait: Dimitte mortuos sepelire mortuos
suos [(Matth. VIII, 22)]
. Haec namque sententia duas
mortes, animae videlicet et corporis ostendit. Tertia
est solius animae, quam, dum ex hoc corpore [ Z., quae,
dum a corp.] exierit, patitur, quam sustinebat dives
in inferno, qui guttam aquae petiit. Quarta, cum
anima in futuro receperit corpus suum, et in ignem
mittetur, quando Dominus dicturus est: Ite in ignem
aeternum [(Matth. XXV, 41)]
. Quando quippe peccavit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.