PL 115, col. 134
Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne
Adam, est mortuus in anima. Haec prima praecessit
desertio Dei, tres postea secutae sunt mortes.
VERS. 18.-- Dixit quoque Deus: Non est bonum
esse hominem solum. Faciamus ei adjutorem similem
sui. Hic enim ostenditur quia uxor propter solatium
et adjutorium creata est viro, et ideo solatium ei
praebere debet atque subdita esse [ Z., ideo ut solatium
ei praeberet, atque subdita esset], teste Apostolo: Mulier sui corporis potestatem non habet
[Z., habeat
], sed vir. Sed requirendum videtur quare Adam
mundi dominus legem acceperit. Ideo, ne se extolleret
dominio, sed in observatione mandati sciret se
subjectum esse Conditori.
VERS. 19.-- Formatis igitur de humo cunctis animantibus
terrae, adduxit ea ad Adam. Sciendum
est non circuitu locali adducens, sicut aucupes et
venatores, sed occulto nutu suae potentiae voluit ut
venirent, ut videret quid vocaret ea. Videret, id est
discerneret et intelligeret quid vocaret ea.
VERS. 20.-- Appellavitque Adam nominibus suis
cuncta animantia, et reliqua. Hic enim juxta litteram
ostenditur quanta [ Z., in quanta] dignitate
homo pecoribus et animalibus irrationabilibus antecellit,
qui intellectu suo cuncta distinguere et nominatim
discernere potuit, et secundum qualitates,
mores et iras bestiarum nomina imposuit; cui hanc
dignitatem Dominus ideo conferre voluit, ut intelligeret
seipsum et quanto melior esset animantibus,
tanto suum auctorem potius diligeret [ Z., addit: quo
se meliorem aliis viventibus intelligeret]. Adam vero
non inveniebatur adjutor similis ejus, id est, quia inter
omnia animantia nullum rationale inveniebatur
nisi ille solus. Adam interpretatur homo, sive terrenus,
sive terra rubra, ex terra enim facta est caro,
et humus hominis faciendi materies fuit. Nam spiritaliter
quod terra rubra dicitur, significat Christum
ex ejus semine carnem suscepturum, qui ab Apostolo
secundus Adam dicitur, cujus caro proprio sanguine
in passione erat rubricanda [ Z., rubicunda], juxta
quod Isaias interrogat dicens: Quare ergo rubrum
est indumentum tuum? et reliqua. [(Isa. LXIII, 2.)]
VERS. 21.-- Immisit ergo Dominus soporem in
Adam, et reliqua. Quid est quod dicitur: Immisit
soporem, ut mulierem formaret? Nunquid non poterat
Deus vigilanti costam educere feminamque formare?
An forte ne doleret latus, quando costa detracta
est, propter hoc oportebat ut ille dormiret?
Quis est qui sic dormiat, ut ossa non evigilanti evellantur?
An quia Deus evellebat, propterea homo
non sentiebat? Poterat ergo vigilanti sine dolore
evellere, qui poterat dormienti. Sed causa mysterii
actum est. Ideo mulier non de terra plasmata est
sicut vir, sed de latere viri dormientis, quia futurum
erat ut Christus propter Ecclesiam in cruce dormiret,
ex cujus latere fons salutis nostrae emanaret et
formaretur Ecclesia. Et replevit carnem pro ea. Quid
hoc est, nisi quia Christus posuit carnem suam in
passione pro Ecclesia? Unde enim Adam infirmatus
est, inde mulier fortis effecta [ Z., effecta est]; quia