PL 115, col. 712

Vita Eulogii (Alvarus Cordubensis), J. P. Migne

quis decorem eloquii, quis fulgorem scientiae,
quis affabilitatem usualem officii quocunque poterit
prudentiae dicere flumine? Quae enim illi non patuere
volumina? Quae potuerunt eum latere ingenia
catholicorum, philosophorum, haereticorum, necnon
et gentilium? Ubi libri erant metrici, ubi prosatici,
ubi historici, qui ejus investigationem effugerent?
Ubi versus, quorum ille ignoraret canora? Ubi hymni,
vel peregrina opuscula, quae ejus non percurreret
pulcherrimus oculus? Quotidie enim nova et
egregie admiranda quasi a ruderibus et fossis effodiens,
thesauros elucidabat invisos. Quanta docibilitas
tam pretioso munere ornatae inesset animae,
quanta et inexhausta cura solertiae, nullus
sapiens comprehendere poterat. Et o admirabilis

suavitas mentis! nunquam privatim scire aliquid
volens, nobis omnia praestabat. Vitiata corrigens,
fracta consolidans, inusitata restaurans, antiqua
repriorans, neglecta renovans, et quaeque poterat
ex antiquis viris gesta petere, satagebat operibus
adimplere. Severitatem Hieronymi, modestiam Augustini,
lenitatem Ambrosii, patientiam Gregorii
in corrigendo errores, in sustentando minores,
in demulcendo majores, in sufferendo horrores,
unus idem se multipliciter varium exhibebat.
9.
Nec ei suffecit monasteria patriae suae invisere (1),
quin potius occasione fratrum suorum, qui ipsis
diebus in Franciae finibus exsulabant, indeptam
viam arripuit, et in Pampilonensium territoria ultro
progrediens, monasterium Sancti Zachariae ingressus,

et aliorum coenobia ipsarum regionum gliscenti
voto percurrens, multorum Patrum est amicitia dulcoratus.
Quorum conversationem in epistola quam
episcopo Pampilonensi in carcere positus dedit, nominatim
locatimve digessit. In quibus locis multa
volumina librorum reperiens, abstrusa et pene a
multis remota, huc remeans, suo nobis regressu adduxit.
Ibi beati Odoarii est fruitus colloquio, cui
centum quinquaginta regulares monachi militabant (2).
Inde secum librum Civitatis beatissimi Augustini,
et Aeneidos Virgilii, sive Juvenalis metricos
itidem libros, atque (3) Flacci satyrata poemata,
seu (4) Porphyrii depicta opuscula, (5) vel Adhelelmi
epigrammatum opera, (6) necnon et Avieni fabulas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.